# De motu marium et ventorum 85

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/85

Uti in praecedentibus excursibus motus penduli magis magisque quotidie retardantur propter occursum puncti occurrentis, ita in sequentibus qui incipiunt à die octavo, quanto longius à perpendiculari recedet punctum movens, tanto magis incitantur & longiores fiunt penduli vibrationes. Ablato quippe motu contrario, jam punctum hoc non amplius sequitur, sed praeit motum penduli, & quot ante momenta singulis vibrationibus abstulerat, totidem nunc reponit. Peracta dein quiete, aut motu illo minimo qui à perpendiculari bisecatur, & pergente puncto quod movet ad g, una quoque illuc truditur pendulum. Illud vero in secundo recursu non obnititur, sed aequaliter aliquamdiu cum hoc puncto incedens, non ut ante 48 sexagesimis multatur, sed totidem indies momentis ab eo promovetur. Itaque puncto movente constituto in f, jam pendulum usque adg excurrit. Pari dein lege adf, e, d, c, & b, procedit ad singula spatia intendens cursum. Die 15 dein cum pendulum attollitur & promovetur ad a, tum denique longissime excurrit & implet periodum, tumque rursus secundum ea quae diximus minuuntur cursus & recursus penduli.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
