# De motu marium et ventorum 86

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/86

Quamvis vero clarioris exempli gratia pendulum hic descripserimus quod per totum circuli quadrantem moveatur, non est tamen ut aliquis propterea arbitretur, tale necessario spatium requiri, ut haec sibi constet periodus: cujuscunque enim mensurae fuerit pendulum, & cujuscunque amplitudinis fuerint maria quae moventur, dummodo moveantur, eadem semper manebit reciprocationum ratio & mensura. Porro non est ut quis existimet compositum hunc motum magis pendulis convenire quam fluidis & continuis corporibus. Si quis vas oblongum aqua impleat, & primo uniformem efficiat reciprocationem, dein alium quoque inducat motum, qui debito tempore & loco priorem consequatur aut praecedat, eandem vicissitudinem retardationis & accelerationis deprehendet, quod & ex oris & ex innatantibus corpusculis tanto clarius patebit, quanto vas longius fuerit. Et quidem talis aquae motus aliquanto exactius repraesentabit aestum maris, quod opus non sit ut causa movens migret de loco in locum.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
