# De motu marium et ventorum 88

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/88

Actenus exposuimus praecipuos & quodammoIdo universales Oceani motus, ostendimusque illos ab uno suscitari Sole, pigraque & immota fore multum in Austrum aut Septentrionem remota aequora, nisi ab eodem motu adficiantur. Non vero putandum aquam quantumvis fluidam adeo esse velocem ut è media Zona tam brevi spatio & tam paucis horis ad nos adcurrat, sed cum Oceanus sit continuus & maria se mutuo contingant, solus est motus qui propagatur. Virtus illa per contactum quaquaversum sese explicat. Litora itaque quantumvis remota, dummodo magni alicujus Oceani accessum absque impedimento & obstaculo excipiant, eodem fere tempore pleraque exaestuant. Hoc ut facilius intelligatur, metiamur aestus ad cursum Lunae, non quod hoc sidere commoveantur maria, ut jam diximus, sed consuetudinis gratia, & quod Oceanus quoad diurnam retardationem motus habeat motibus Lunae analogos. Luna igitur tribus plus minus horis progressa ultra Meridianum, & constituta in Austrozephyro, aestus est in litoribus Galliae, Lusitaniae, & in tota ea Africae ora quae à freto Herculeo usque ad promuntorium Bonae Spei extenditur.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
