# De motu marium et ventorum 90

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/90

ita ut ad singulas leucas Germanicas unius pene horae spatio aestus retardetur. Ac tales quidem sunt aestus orae Europeae & Africanae, qui omnes ab eo Oceani motu efficiuntur, qui Soli est contrarius, aut saltem transversus pro situ nempe terrarum & litorum. Cum vero Americae latus Occiduum eandem situs habeat rationem, atque praedicta Europae Africaeque litora, eadem etiam illic est aestuum conditio. Luna itaque in Austrozephyro constituta, maximus deprehenditur aestus ad Chilensia & Peruviana litora.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
