Latin
CAP. XVIII
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 97
Unproofread scanNot analysed yet
Quamdiu eadem manet utriusque ratio, tamdiu aequatis fere cursibus ad finem suum properant &se mutuo concitant. Est quidem in initio velocior aëris motus, sed cogitandum corpora gravia in progressu majora acquirere motus incrementa. Contingit itaque nonnunquam ut citior sit aquarum quam aëris lapsus, quamvis id ipsum etiam aliunde evenire possit. Ut plurimum tamen rapidior est ventorum quam Oceani cursus, &sane etiamsi nulla alia adesset ratio quare hoc fiat, vel haec sola sufficiat, quod inaequalis admodum sit maris fundus qui progressum moratur, cum venti super aequalem fere aequorum labantur planitiem. Quando vero motu solisequo fluxus Oceani sistitur, uti ad Brasiliam, aut oram orientalem Africae, aut alia Zonae Torridae litora quae ab oriente fluctus magnorum marium excipiunt, dispar fit motuum ratio. Mare enim ubi impingit tota sua mole ad Austrum aut Boream declinat ut superius exposuimus.