# De motu marium et ventorum 98

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/98

At vero aer mari incumbens & una fluens cum non impingat, majori ex parte suum servat motum & recta aliquousque progreditur, terras oppositas inundans. Et hinc benigni illi flatus qui Brasiliam, insulam Madagascar ac Orientalis Africae partes aliquas interdiu temperant & immodicum alias calorem marinae aurae aspergine mitigant. Tertia enim plerumque post ortum Solis hora, hoc est hora nona, in praedictis locis perpetuus spirare incipit Subsolanus, nec nisi tertia aut quarta pomeridiana remittit. Sole demum occaso aer ad maria refluit ac terrestribus locum facit ventis, ut inferius dicemus. At vero ventus seu aeris cursus qui à recto tramite deviat, cujus nempe portio à motu Oceani in alterutram litorum partem abducitur, is iisdem quibus Oceanus motibus obtemperat quamdiu eadem manet litorum facies. Verum si contingat ut illa incurventur & obliqua fronte cursum aquarum excipiant, tum denuo fieri potest ut aliqua aeris portio effluat. Hoc vero fiet si litora fuerint plana & nusquam montes occurrant qui aeris excursum coerceant. Sciendum enim uti marium cursus litoribus, ita motum aeris montibus terminari, nec, ut puto, quidquam his contingit, quod non etiam illis conveniat. Si homo, animal nempe aereum, supra aerem vivus posset subsistere, & motus aeris aeque esset conspicuus ac motus aquarum, eandem aestuum aëreorum ad clivos & vertices & angustias montium vicissitudinem contemplaretur, ac nunc in mari conspiciuntur. Summa & continua montium juga litorum instar cernerentur, solitarii vero & discreti vertices insularum speciem exhiberent. CAP. XXII. Motus aeris Soli contrarius explicatur. xposuimus superius motum maris Soli contrarium, qui medium Oceani cursum utrinque praecingit.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
