# De motu marium et ventorum vi

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/vi

Haec tamen imputanda non sunt oceano aut tempestatibus, quae in majori orbis habitati parte satis bene sibi constant, sed vel nautarum, vel exercitorum culpae, qui cursuum & recursuum maris non satis gnari, coeca & sibi ipsis damnosa nonnunquam impertiunt mandata. Nam sane quotquot magna in Oceano fiunt naufragia, maxime exinde provenire, quod temporum & motuum ejus haud satis exploratae sint leges, peritiores ut puto nautae libenter admittent. lidem etiam fatebuntur tutius navigari Oceanum cymba papyracea, dummodo haec non desit scientia, quam praegrandi & firmiter compacta navi, cujus nauclerus mutationum quae in aquis & aere contingunt, fuerit imperitus. Sed quid ego haec apud Vos, ILLUSTRISSIMI DOMINI cum nemini Vestrum istaec non sint cognitissima, & in civium Vestrorum salutem unanimiter optetis, ut sit aliqua disciplina quae tantam fiduciam & securitatem addat navigantibus, ut non magis marium quam terrarum motus pertimescant?

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
