# De motu marium et ventorum vii

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/vii

Quandoquidem vero humana ratione id ipsum effici nequeat, nullum saltem erit crimen quantumvis pauca exposuisse, dummodo vita proficiat, & aliqua exinde redundet utilitas. Non itaque aversa & injucunda fronte istos conatus nostros excipietis, ut spero, praesertim si praeter voluntatem plus aliquid contulisse videamur. Quod si me non omnino spes fefellerit, & aliquam saltem adprobationem promeruero, non tantum mihi gratulabor, sed & summopere accendar, ut & haec ipsa & complura alia ad idem argumentum facientia aliquanto copiosius & diligentius imposterum perse quar. Sin vero inutilis visus fuerit labor noster, non tamen propterea boni civis officium negligam, nec cessabo, ILLUSTRISSIMI DoMINI, S Vobis, & Reip. omnia felicia precari. Illustrissimo & Potentissimo vestro nomini devotissimus

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
