# De motu marium et ventorum xix

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum, MOTU MARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/xix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/xix

O Raeter itaque geminos quos explicuimus Oceani motus, tertius quoque considerandus est. Quamvis ille pendeat & suscitetur à primo motu, est tamen huic prorsus contrarius, ab Occidente quippe vergit in Orientem. Ubi vero prius memorati motus desinunt, ibi demum hic incipit, & prout generalis iste aestus ad Austrum vel Boream se inclinat, similiter quoque hic inclinatur, utrinque ad Austrum & Boream generalem istum aestum contrario aestu praecingens. Hic est ille motus cujus beneficio nautae ab Occidente in Orientem navigant. Cum enim propter illum, quem descripsimus aestum, interclusa sit in medio omnis in Orientem navigatio, sagaciores nautae vel ad Meridiem, vel ad Septentrionem eatenus declinant, donec vento & aestui huic occurrant. Qui itaque à Philippinis in Americae Occidentalis oram tendunt, relicta Zona Torrida ad 36 vel 40 latitudinis gradum, prout Sol Australior aut Borealior fuerit, declinant, ac certum ibi adsequuntur aestum & ventum quo ad Californiam deferantur. Eodem quoque vento eademque ratione utuntur qui ex Sinu Mexicano, Florida, Virginia aut novo Belgio in Europam tendunt. Minimum ad 33 vel 34, aestate vero etiam ad 40 gradum Borealis latitudinis & etiam ulterius conferunt sese ut vento semper secundo fruantur. Qui Atlanticum Mare sulcant aut ex Brasilia Angolam petunt, idem observant, quippe Sole in Australibus signis constituto coguntur ad 35 vel 36 gradum Australis latitudinis declinare, ubi ventum & aestum nanciscuntur perpetuo ab Occidente fluentem. Sole vero circa Tropicum Cancri versante sufficit ad 26vel 27 gradum Australis latitudinis declinasse donec ad Africae litora perveniatur.

---

Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum.
