Latin
Part 1, Inventicula De Pedibus
Isidore of Seville, Appendix 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Compositio est pedum, de quibus aliquam jam mentionem fecimus. Sunt igitur alii pedes disyllabi, alii trisyllabi, alii tetrasyllabi, quorum unde et nomina deducta sunt, docebimus, et quot habent schemata. Ex disyllabis geminatis pedes tetrasyllabi sunt, quorum et nomina et schemata subjungemus. Sunt ex disyllabis et trium syllabarum pedibus copulati pedes syllabarum quinque; suntque ex duplicatis trisyllabis pedes senarum syllabarum, de quibus nunc arbitror esse necessarium diligenter laborare.