# Appendix 1-5-6

Isidore of Seville, Appendix, 1 to 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/1-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isidore-of-seville/appendix/1-5

Primo gradu superiori linea continentur pater, mafer; inferiori filius, filia, quibus nullæ aliæ personæ junguntur. Secundo gradu continentur superiori linea avus, avia; inferiori nepos, neptis; in transversa frater, soror; quæ personæ duplicantur. Avus enim, et avia tam ex patre quan ex matre accipiuntur; quæ personæ sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia earum quæ in secundo gradu subsistunt ipso ordine duplicantur. Istæ personæ in secundo gradu ideo duplices appellantur, quia duo avi et paterni, ct materni sunt. Item duo genera nepotumsunt, sive ex filio, sive ex filia procreati. Frater, soror ex transterso veniunt, id est, aut frater patris, aut frater inanis, qui aut avunculus, aut patruus nominatur. Qui et ipsi hoc ordine duplicantur. Tertio gradu veniunt supra proavus, proavia; infra, pronepos, proneptis. Ex obliquo fratris sororisque filius, vel lilia, patruus, amita, id esi, patris frater et soror. Avunculus, matertera, id est, matris frater et soror. Quarto gradu veniunt supra abavus, abavia; infra, abnepos, abneptis; ex obliquo fratris et sororis nepos, neptis, frater patruelis, soror patruelis, id est, patrui filius, vd filia. Consobrinus et consobrina, id est, avunculi et materteræ filius, aut filia. Amitinus, amitina, id est, amitæflius, vel filia. Avunculus magnus, matertera magna, id est, aviæ tam paternæ, quam maternae fralet et soror. Itemque consobrini, qui ex duabus sororib; nascuntur, quibus accrescuut patruus magnus amita magna, idest, aviæ tam paternæ quam maternæ.

---

Isidore of Seville, Appendix, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1401/tmp1401/tmp1401.tmp1401.opp-lat1.xml.
