Latin
Part 1, Ex Codice Albanio
Isidore of Seville, Appendix 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Karitas, Kalendæ, et si qua nomina similia a et c (sic) sequuntur, per scribenda sunt. Lætus per æ diphthongum; læthalis vero, quod mortalis dicitur, per æ. Levare, quod est adjuvare, per e. Lixa, quod est vilis, vel luxuriosus, per i et x scribitur. Mecum, id est, ego et tu, per e solam, mæchum virum, quod est adulterum, et mænia, per o et e. Mussitas per duo ss. Mos et mors similiter scribenda sunt. Mysterium per y Græcum scribitur. i. Nexæ, id est, collatæ (lege colligatæ) fer x scribitur, quando vero dicimus nec fecerit, per scribitur. Nanctus per n et c in medio scribitur. Nænia per a et e. Nomenculator, quod est nominis vocator, per c et u. Notus per solam, nothus, quod est auster, per scribitur.