Latin
Part 1, Ex Codice Albanio
Isidore of Seville, Appendix 13
Unproofread scanNot analysed yet
Parnis per æ diphthongum, pœna, et pœnitudo per o et e. Peculatus, quod est furtum peculii, per e solum. Penum, quod est cellaria, per e. Precator, presum, quod est comes, pretestant per e. Præcipuus, prævius per a et e. Quum per q, quia non præpositio casus ablativi, sed adverbium. Quæ præpositiva, vel pronomen generis feminei per diphthongum scribitur; que vero conjunctiva, ut est, fecitque, per e solam. Quærit per æ diphthongum; quæque vero ex priori diphthongo, et novissima per e solam. Quod pronomen neutrum per scribitur, nam si ad numerum, per t; dicimus enim, quot panes, vel quot pisces. Quassat per ss. Revehit per h.