# Appendix 13-2-17

Isidore of Seville, Appendix, 13 to 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isidore-of-seville/appendix/13-2

Isopleros figura plana recta, et subter constituta plano pede. Sphæra est figura in rotundum formata, partibus cunctis æqualis in solidum. Cubus est figura solida quae longitudine et latitudine continetur in solidum. Cylindrus est figura quadrata habens superius semicirculum. Conon ligura quæ ab amplo in augustum finit, sicut orthogonium. Pyramis est figura quæ in modum ignis ab amplo in acumen survit. Ignis enim apud Graecos pyr appellatur. Sicut autem infra decem omnis est numerus, ita et intra hunc circulum omnium figurarum concluditur ambitus. Prima autem figura hujus artis punctus est, cujus pars nulla est. Secunda linea præter latitudinem longitudo. Recta linea est quae per ex æquo in suis punctis jacet. Superficies vero quod longitudines et latitudines solas habet. Superficies vero fines lineae sunt. Quorum formae ideo in superioribus decem figuris positæ non sunt, quia inter eas inveniantur. Numeros antem secundum geometriam ita quæris. Extrema quippc ejus multiplicata tantum faciunt quantum et media duplicata, ut puta vi et XII multiplicata septuagies faciunt dipondios; media octo et novem multiplicata tantumdem faciunt.

---

Isidore of Seville, Appendix, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1401/tmp1401/tmp1401.tmp1401.opp-lat1.xml.
