Latin
Part 1, Ex Codice Vaticano
Isidore of Seville, Appendix 19
Unproofread scanNot analysed yet
Cedo, quod est concessio, cementarius, ceterum, cere, celeritas, celebs per b (forte per e scribuntur). Cæsaries, cælum, cætus, id est, multitudo, ista per a et e scribuntur. Cete vero, quod est marina bellua, hæc omnia per a et e scribit. Cepit similiter de capiendo per e, cæpit de incipiendo per o (forte per o et e) scribitur. Commentarium per duas m. Commestio (forte commercium), quod negotium, per duas m scribendum. Clangor per c. Competens, per m. Coire sine h. Cymbalum, cymbala, per y scribitur Græcum. Commercium et caput per scripsit. Clanculus per duas c. Cum praepositio ablativi casus per scripsit (vel scripserunt); si autem adverbium fuerit, per q; dicimus enim Quum lego, quod est negotium.