Latin
Part 1, Part 2, De Campanis Et Nolis
Isidore of Seville, Appendix 2-10
Unproofread scanNot analysed yet
De vasis fusilibus, vel etiam perductilibus, quæ simpliciter signa vocantur, quia eorum sonoritate quibusdam pulsibus excitata significantur horæ, quibus in domo Dei statuta celebrantur officia, de his, inquam, hoc dicendum videtur, quod eorum usus non adeo apud antiquos habitus produchur, quia nec tam multiplex apud eos conventuum assiduitas, ut modo est, habebatur. Apud alios etiam devotio sola cogebat ad statutas horas concurrere: alii pronuntiationibus publicis invitabantur, et in una solemnitate proxime futuras discebant. Apud quosdam tabulis, apud nonnullos cornibus horæ prodebantur. 'Vasorum autem de quibus sermo est usum primum apud Italos affirmant inventum. Unde et a Campania, quæ est haliae provincia, eadem vasa majora quidem campanæ dicuntur, minora vero, quae a sono tintinnabula vocantur, nolas appellant ab ejusdem Campaniæ civitate, ubi eadem vasa primo sunt commutata.