# Appendix 2-9

Isidore of Seville, Appendix, Part 1, Part 2, Ex Cod. ms. apud Vulcanium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/2-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isidore-of-seville/appendix/2-9

Nam sicut salem littore maris fervor conficit solis, durando in petram aquas marinas, quas major vis ventorum, vel ipsius naris fervor in littora ulteriora projecerit; ita in Nitria, ubi æstate pluvie prolixiores tellurem infundunt, adurit sideris ardor tantus, qui ipsas pluviales per latitudinem arenarum concoquat in petram, sali quidem vel glaciei aspectu simillimam, sed nihil rigidi rigoris, nil salsi saporis habentem, quae tamen juxta naturam salis in caumate durare, atque nubiloso aere fluere ac liquefieri solet. Hanc indigenae sumentes servant, et ubi opus fuerit, ipro lumento utuntur. Unde Judææ peccanti dicit, propheta: Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua, dicit Dominus (Jerem. II, 22). Crepitat auten. in aqua, quomodo calx viva, et ipsa quidem disperit, sed aquam lavationi aptam reddit.

---

Isidore of Seville, Appendix, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1401/tmp1401/tmp1401.tmp1401.opp-lat1.xml.
