Latin
Part 1, Part 2, Chapter 3
Isidore of Seville, Appendix 2.3.4
Unproofread scanNot analysed yet
i. Sciendum vero est quod menbra hominis et humani actus diabolo ascribuntur, non secundum historiam, sed secundum allegoriam accipien da sunt, quia in multis locis sacræ Scripturae hujusmodi species inveniuntur. Nam caput omnium malorum diabolus est; unde legitur in Habacuc: Percussisti caput de domo impii (Habac. III, 1 3). Cor vero diaboli reprobi homines; unde de Behemoth legitur in libro beati Job: Cor ejus sicut scuta fusilia (Job. XLI, 6). Dentes ejus vel dementes hæretici, sicut pravi omnes doctores, ut in prædicto libro scriptum est: Oculi ejus, sicut palpebræ diluculi. Per gyrum dentium ejus formido (Ibid. ,5. 9). Nares diaboli, inspirationes illius pravæ: Et ae naribus ejus fumus procedit (Ibid. ,11). Os diabuli sermones ejus, quibus corda hominum occultis cogilatinius alloquitur, ut est id Job: De ore ejus flamma procedit (I bid. ,10). Lingua diaboli sapientia hujus saeculi, vel hæreticorum dogma, ut est id Job: Et fune ligabis linquam ejus (Job. XL, 20).