Latin
Part 1, SYNODUS CÆSARlENSlS DE PASCHATE
Isidore of Seville, Appendix 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quinta illi benedictio est quia CXVII psalmus de resurrectione cantatur, et de passione. Dicit enim: CIRCUMDANTES CIRCUMDEDERUNT ME, ET IN NOMINE DOMINI VINDICABOR IN EIS. CIRCUMDEDERUNT ME, SICUT APES, ET EXARSERUNT, SICUT IGNIS IN SPINIS. Et interjectis versibus: LAPIDEM QUEM REPROBA VERUNT ÆDIFI- CANTES, nIC FACTUS EST IN CAPUT ANGULI. Hæc de passione, de resurrectione vero dicit: HÆC EST DIES QUAM FECIT DOMINUS, EXSULTEMUS, ET JUCUNDEMUR IV EA. Et interjectis versibus: CONSTITUITE DIEM FESTUM IN CONFREQUENTATIONE USQUE AD CORNU ALTARIS. Sexta illi benedictio est, quod in ipsa Dominus resurrexit. Vides ergo, quia dies resurrectionis Dominicus singulariter in Pascha teneri præcipitur. Theophilus dixit: Potest dies et tempus intelligi? Responderunt episcopi dicenies: Poterat de tempore intelligi, si non alibi de tempore divina Scriptura præfinisset, dicente Moyse: Hic MENSIS VOBIS ERIT INITIUM MENSIUM, PASCHA FACITE IN EO. Non dixit IN PRIMA DIE MENSIS, AUT DECIMA, AUT ALIA, sed totos xxx dies in pascha sanctificavit.