# Appendix 21-2-26

Isidore of Seville, Appendix, 21 to 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isidore-of-seville/appendix/21-2

Theophilus dicit: Qui sunt hi xxx dies? Eiscopi responderunt: Jam ante diximus, principium mundi esse æquinoctium VIII Kal. Aprilis. Ergo a VIII Kal. Aprilis usque ad VIII Kal. Maii hi sunt XXX diu in Pascha sanctificati. Theophilus episcopus dixit: Et impium non est ut illi tres dies passionis dominicæ foras terminum excludantur? undecimo enim b'a!. Aprilis, feria 5, quod Cænam Domini vocamus, dum cum discipulis suis discubuisset, quando et Judce prædixit quod ab ipso esset traditurus (pro tradendus), quod etiam constat fuisse impletum. Quomodo ergo hi tres dies foras terminum excluduntur? (Prius erat excludantur.) Episcopi dixerunt: Nulla ratione fieri debet ut tantum sacramentum foras limitem passionis mittatur, sed introducantur hi tres dies in ordine paschali, et de novissimo reducantur. Et ita statutum est in illo concilio, ut nec ante xi Kal. Aprilis, nec post vu Kal. Maii fieri debeat Pascha. De die, vel tempore statutum est. De luna quid vobis videtur? Responderant similiter: Et de luna præceptum divinum servetur, dicente Moyse: SIT VOBIS OBsERVATUM a XIV usque ad xxi. Has ergo septem lunas in Pascha fuisse consecratas. Quando ergo intra illum terminum statutum dies Dominicus ex una luna, et his septem convenerit, Pascha nobis visum est celebrare ab XI Kal. Aprilis, usque ad vn Kal. Maii. In istos dies XXXIV sic debet sanctum Pascha requirere, et invenire a quarto Nonas Martii, in quarto Nonas Aprilis. In istos dies XXVIII luna nasci, in qua lunatione sanctum Pascha eelebretur a III luna usque xxi. De ista lunatione debet invenire (obscure), quod in sancto Pascha primo die computetur.

---

Isidore of Seville, Appendix, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1401/tmp1401/tmp1401.tmp1401.opp-lat1.xml.
