Latin
Part 1, Ex Codice Vaticano
Isidore of Seville, Appendix 24
Unproofread scanNot analysed yet
Lætus, læsus, lætitia, læva, quod est sinistra, hæc omnia per a et e scribuntur. Lethalis vero, quod et mortalis dicitur, per e solam scribitur. Levare, quod est adjuvare, per e solam; quod est vilis (deest nomen aliquod, nempe lixa), vel luxuriosus, per i etas scribitur. Mecum per e et scribitur. Mæchum, quod est adulterium (forte adulter) per o et e scribitur. Mos et mors simpliciter scribenda sunt. Mysterium per y Graecam.