Latin
Part 1, Ex Codice Albanio
Isidore of Seville, Appendix 3
Unproofread scanNot analysed yet
Et ille annus lustrum dicebatur, de quo Isidorus dicit: Lustrum quinque annorum tempus dicitur apud Romanos, quia censum per quinquennium reipublicæ reddebat (forte reddebatur). Unde post peractum censum urbs Roma illustrabatur. Sexto vero exigebatur census de Africa, per spatium scilicet quinque annotum, et iternm quinto anno tributum in Roma reddebatur, et lustrum nominabatur ille annus.