Latin
Part 1, Inventicula De Pedibus
Isidore of Seville, Appendix 5
Unproofread scanNot analysed yet
Pyrrhichium dictum esse alii dicunt a Pyrrho, Achillis filio, quem primum aiunt in tumulo patris sui armatum honoris gratia saltavisse. Aristoteles autem Achillem ait hujus ludi inventorem inisse. Quibusdam placet ab ardore, id est, ab ipsa velocitate sui soni nomen accepisse hunc pedem, ἀπὸ του πυρὸς, id est, ab hac flammæ velocitate. Cognatio enim ardoris et velocitatis est; unde Instant ardentes Tyrii, id esi, festinantes. Pyrrhichius a Pyrrhiche, ludi genere, nomen accepit, quia hoc sono milites usi sub armis præludunt. Ipsa tamen a pyrrhiacha dicta, id est, lusione, vel Pyrrhichia filia, vel a Pyrrhicho, qui primus CretenseM sub armis saltare in hujus pedis sonum constituit. Spondeus tamen nomen ac; cepit a sacrificio, quia spondeon Græce sacrificium nuncupatur, quo sono hymnos, id est, laudes diis immortalibus decantabant; unde et Homerus ait: Sponde tua Crete. lambus a lamba, Celei filia, nuncupatus est, quae cavillationes jocosas hujus pedis sono dicens, amorem sibi gratissimum commovebat, unde dicitur etiam (quod) hujus pedis metrum comœdis, hoc est, rei lætissimæ commodaverit. Trochæus diclus est a velocitate rotae, quam suo sono imitatur. Alii chorium appellant, quia chorus aptam modulationis continet rationem; unde etiam pes, qui ex hoc trochæo et iambo constat, choriambus nominatur.