Latin
Part 1, Ei Codice Albamo fragmentum
Isidore of Seville, Appendix 53
Unproofread scanNot analysed yet
Somnio dicendum, non somnior, et somniavi, non somniatus sum. Illud scamnum dicendum, nec ipsud. sed ipsum. Pauper vir, et mulier pauper, non paupera; baculum hoc, non hunc. Balnea, et Balneas, non balneum. Clunes hæ, non hi. Ficidulæ, non ficedulæ, id est (forte inde) quod ficus edant; sic et querquedulæ a quercu (forte a querquerus). Colturnices, non colurnices. Arbor omne lignum dicitur, arbos non nisi fructifera. Hora dierum eat, ora finium. Pignera rerum sunt, pignora filiorum. Columbæ, quae mansuetæ fieri possunt, et domibus assuescere; palumbes feræ, et saxis silvisque inhabitantes. Rubor coloris est, robur virtutis. Veniunt, quasi vendunt, veneunt, quasi venduntur (obseure utrumque quasi, et pro veneunt exaratum est veniunt). Dilectum a diligendo, electum ab eligendo, delictum a peccando (fortasse a delinquendo, hoc est, peccando). Pinnas murorum, pennas avium dicimus. Omne anima! pecus, excepto homine (Sequuntur sex verba corrupta) modo dixerunt. Hic culleus, hic pluteus, latens (forte lucus ),cuneus, laqueus, postis, margo, veper, vel vepris masculina sunt. Hic carbo, hic axis, modius, sextarius, hic congius, hic orbis, hic gladius, sanguis, venter, aqualiculus, hic reatis, hic flos, pons (Sequuntur quaedam verba corrupta), hic radius, non hoc radium.