# Appendix 6-9

Isidore of Seville, Appendix, 6 to 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isidore-of-seville/appendix/6

Tribrachys suarum syllabarum qualitate nuncupatur, quia tribus brevibus constat, quae Graece brachyæ nuncupantur, nam in eo servavit disciplinam, et in tribus syllabis cœpit. Molossus dictus, quia a Molossis orae Cretensium repertus est; hunc quidam et Creticum dixerunt, inter quos et Aristophanes fuit. Anapaestus dictus est dactylo contrarius; ideo nomen accepit, quod ei rejiciatur, id est, repercutiatur, quod Græci anapœstin dicunt. Dactylus dictus est a digito, cujus articulis figuratur, incipiens a longa, desinens in duas breves; digitus enim Græce dactylus nuncupatur. Amphibrachys dicitur, quia eX utraque parte brevitatem accipiat, quam Graeci brachyn dicunt. Amphimacrus dicitur, sicut antipastus; nomen accepit, quia ex utraque parte longam, quant Græci macron dicunt, acciptat. Dictus tamen est hic pes Creticus, quia in Cretica insula Corybantes, ut vagitum Jovis Saturno celarent, sic sonuerunt graviter, breviter, graviterque.

---

Isidore of Seville, Appendix, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1401/tmp1401/tmp1401.tmp1401.opp-lat1.xml.
