Latin
Part 1, SYNODUS CÆSARlENSlS DE PASCHATE
Isidore of Seville, Appendix 7-3
Unproofread scanNot analysed yet
Theophilus episcopus dixit: Quomodo potestis probare quod prius Dominicus dies fuerit factus? Responderunt episcopi: Secundum auctoritatem divinæ Scripturæ: ET FACTUM EST VESPE RE, ET MANE DIES PRIMUS. Deinde secundus, deinde tertius, deinde quartus, quintus, sextus, septimus, in quo requievit Deus ab omnibus operibus suis, quem diem Sabbatum appellavit. Cum ergo novissimus sit Sabbatum, quis potest esse prior, nisi Dominicus? Dicunt: Sic est, et aliter non est.