Latin
Part 1, Ex Codice Albanio
Isidore of Seville, Appendix 8
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc pro nomen per A et diphthongum a, et munia pronomina per A, exceptis possessivis, subjunctivis, et relalivis; nam quoties conjunctivam syllabam ponimus ac, per a scribitnus, ut conjunctio a præpositione differre possit. Hic vero pronomen, ut adverbium loci, scribitur; sed ea re ab invicem distant, quod adverbium loci, producta (scribitur productum) syllaba pronuntiamus, pronomen correpta. Hiat, honor per h. onus per o. Haud, quod est non, per h et d, aut conjunctio per mutam. Hausit, quod est bibit, per II. Hisco, quod est oris apartio, per h. Heremus, hispidus, hereos (forte heros) per A scribuntur, et si qua similia suut, quae aspiratione indigent.