# Etymologiarum sive Originum Libri XX 10.1.8-11

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 10, lines 10.1.8-10.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/10.1.8

B
[22] Beatus dictus quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod vellet et nihil patiendo quod nollet. Ille autem vere beatus est qui et habet omnia quae vult bona, et nihil vult male. Ex his enim duobus beatus homo efficitur. [23] Bonus a venustate corporis creditur dictus: postea et ad aninium translatum nomen. Eum autem dicimus bonum cui non praevalet malum: eumque optimum qui peccat minimum. [24] Benignus est vir sponte ad benefaciendum paratus et dulcis adloquio. Non autem multum distat benignus a bono, quia et ipse ad benefaciendum videtur expositus. Sed in eo differt quia potest bonus esse et tristior, et bene quidem facere et praestare quod poscitur, non tamen suavis esse novit consortio; benignus autem sua cunctos novit invitare dulcedine. [25] Beneficus a benefaciendo alteri dictus; unde et beneficientia vocatur, quae proximo prode est. [26] Benivolus, quia bene vult. Non tamen dicimus benevolus, sicut nec malevolus. Saepe enim ex duabus partibus conpositum nomen aut priorem aut sequentem litteram corrumpit. Nam benevolentia absurdum sonat. [27] Blandus, dulcis et invitans ad familiaritatem sui. [28] Brutus, quasi obrutus, quia sensu caret. Est enim sine ratione, sine prudentia. Vnde et ille Iunius Brutus ex sorore Tarquinii Superbi genitus, cum eundem casum timeret quem frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam ab avunculo fuerat occisus, utilem temporis stultitiam simulavit. Vnde etiam Brutus est cognominatus, dum vocaretur Iunius. [29] [Burrus.] Balbus a balando potius quam loquendo dictus. Verba enim non explicat. Inde et blaesus, quia verba frangit. [30] Bucco, garrulus, quod ceteros oris loquacitate, non sensu exsuperet. Biliosus, quod sit semper tristis, ab humore nigro qui bilis vocatur. [31] Baburrus, stultus, ineptus. Biothanatus, quod sit bis mortuus. THANATOS enim Graeco sermone mors dicitur.
C
[32] Clarus, a caelo, quod splendeat. Vnde et clara dies pro splendore caeli. Celsus a caelo dictus, quod sit sublimis et altus, quasi caelestis. [33] Castus primum a castratione nuncupatus: postea placuit veteribus etiam eos sic nominari qui perpetuam libidinis abstinentiam pollicebantur. [34] Caeles dictus, quia iter sibi facit ad caelum. Caelebs, conubii expers, qualia sunt numina in caelo, quae absque coniugiis sunt. Et caelebs dictus quasi caelo beatus. Caelicola, eo quod caelum colat; est enim angelus. [35] Continens non solum in castitate dicitur, sed et in cibo et potu, in ira quoque et vexatione mentis et detrahendi libidine. Et continens, quod se a multis malis abstineat. [36] Clemens, misericors, ab eo quod cluat, id est protegat et tueatur, sicut solet patronus clientem. [37] Concors a coniunctione cordis est appellatus. Nam sicut consors dicitur qui sortem iungit, ita ille concors dicitur qui corde iungitur. [38] Contionator. Consolator, adlocutor. Et inde dictus consolator, quod soli se adplicat cui loquitur, et solitudinem levat adloquio suo. Hinc et solacium. [39] Consultus est qui consulitur; cui contrarius est inconsultus, qui non accipit consilium. [40] Constans dictus quod undique stat, nec in aliquam partem declinari potest. Confidens, quod sit in cunctis fiducia plenus. Vnde et Caecilius (246):

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
