Latin
Book 11, lines 11.1.12-11.1.13
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 11.1.12-13
Not analysed yet
Atque genua conprimit arta gena.
Inde est quod homines dum ad genua se prosternunt, statim lacrimantur. Voluit enim eos natura uterum maternum rememorare, ubi quasi in tenebris consedebant antequam venirent ad lucem. [110] Crura dicta, quia in his currimus et gressum facimus. Sunt autem sub genibus usque ad suras. Tibiae vocatae quasi tubae. Sunt enim et longitudine et specie similes. [111] Talus dictus a tolo. Nam tolus est eminens rotunditas: unde et fastigium templi rotundi tolus vocatur. Talus autem sub crura est, sub talo calcanei. [112] Pedes ex Graeca etymologia nomen sortiti sunt. Hos enim Graeci PODAS dicunt, qui alternis motibus solo fixi incedunt. [113] Plantae a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit bipes homo, sed planae atque longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plantae anteriores partes, quae etiam de multis ossibus constant. [114] Calcis prima pars plantae: a callo illi nomen inpositum, quo terram calcamus; hinc et calcaneus. [115] Solum inferior pars pedis, dictum quia eo terrae vestigia inprimimus. Sed et solum dicitur omne quod aliquid sustinet, quasi solidum: unde et terra solum, quod cuncta sustineat; et solum pedis, quod totam corporis molem portat. [116] Viscera non tantum intestina dicimus, sed quidquid sub corio est, a visco, quod est inter cutem et carnem. [117] Item viscera vitalia, id est circumfusa cordis loca, quasi viscora, eo quod ibi vita, id est anima, continetur. Item viscera capita nervorum ex sanguine et nervis copulata. Item lacerti, sive mures, quia sic in singulis membris cordis loco sunt ut cor in media totius corporis parte, appellanturque a nomine similium animalium sub terra delitescentium. Nam inde musculi a murium similitudine: idem etiam et tori, quod illic viscera torta videantur. [118] Cor a Graeca appellatione derivatum, quod illi KARDIAN dicunt, sive a cura. In eo enim omnis sollicitudo et scientiae causa manet. Qui ideo pulmoni vicinus est ut, cum ira accenditur, pulmonis humore temperetur. Huius duae arteriae sunt, e quibus sinistra plus sanguinem habet, dextra plus spiritum: unde et in dextro brachio pulsum inspicimus. [119] Praecordia sunt loca cordis vicina quibus sensus percipitur; et dicta praecordia eo quod ibi sit principium cordis et cogitationis. [120] Pulsus vocatus, quod palpitet; cuius indicio aut infirmitatem intellegimus aut salutem. Huius duplex est motus; aut simplex, aut conpositus. Simplex, qui ex uno saltu constat; conpositus, qui ex pluribus motibus inordinatus et inaequalis existit. Qui motus certa habent spatia; dactylicum percussum, quamdiu sine vitio sunt; si quando vero citatiores sunt, ut DORKADAZONTES, aut leniores, ut MURMIZONTES, mortis signa sunt. [121] Venae dictae, eo quod viae sint natantis sanguinis, atque rivi per corpus omne divisi, quibus universa membra inrigantur. [122] Sanguis ex Graeca etymologia nomen duxit, quod vegetetur et sustentetur et vivat. Sanguis autem est dum in corpore est, effusus vero cruor dicitur. Nam cruor vocatus ab eo quod effusus decurrit, vel ab eo quod currendo corruat. Alii cruorem interpretantur sanguinem corruptum qui emittitur. Alii aiunt vocatum sanguinem quod suavis sit. Sanguis autem non est integer, nisi in iuvenibus. [123] Nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem; unde et in senibus tremor est. Proprie autem sanguis animae possessio est: inde genas lacerare mulieres in luctu solent; inde et purpureae vestes et flores purpurei mortuis praebentur. [124] Pulmo ex Graeco trahit vocabulum. Graeci enim pulmonen PLEUMON vocant, eo quod cordis flabellum sit, in quo PLEUMA, id est spiritus inest, per quod et agitantur et moventur; unde et pulmones vocati sunt. Nam Graece PLEUMA spiritus dicitur, qui flando et exagitando aerem amittit et recipit; a quo moventur pulmones et palpitant et aperiendo se ut flatum capiant, stringendo, ut eiciant. [125] Est enim organus corporis. Iecur nomen habet eo quod ignis ibi habeat sedem, qui in cerebro subvolat. Inde ad oculos ceterosque sensus et membra diffunditur, et calore suo ad se sucum ex cibo tractum vertit in sanguinem, quem ad usum pascendi nutriendique singulis membris praebet. In iecore autem consistit voluptas et concupiscentia iuxta eos qui de physicis disputant. [126] Fibrae iecoris sunt extremitates, sicut [et] extremae partes foliorum in intibis, sive quasi linguae eminentes. Dictas autem fibras quod apud gentiles in sacris ad Phoebi aras ferebantur ab ariolis, quibus oblatis atque subcensis responsa acciperent. [127] Splen dictum a supplemento ex contraria parte iecoris, ne vacua existeret: quem quidam etiam risus causa factum existimant. Nam splene ridemus, felle irascimur, corde sapimus, iecore amamus. Quibus quattuor elementis constantibus integrum est animal. [128] Fel appellatum, quod sit folliculum gestans humorem, qui vocatur bilis. Stomachus Graece os vocatur, eo quod ostium ventris sit, et ipse cibum excipiat atque in intestina transmittat. [129] Intestina dicuntur, eo quod corporis interiore parte cohibentur; quae idcirco longis nexibus in circulorum ordinata sunt modo, ut susceptas escas paulatim digerant, et superadditis cibis non inpediantur. [130] Omentum membranum, quod continet intestinorum maiorem partem, quod EPIPLOUN Graeci vocant. Disseptum intestinum, quod discernit ventrem et cetera intestina a pulmonibus, a corde. [131] Caecum intestinum, quod sit sine foramine et exitu; quem Graeci TUFLON EUTERON dicunt. Ieiuna tenue intestinum, unde et ieiunium dicitur. [132] Venter autem et alvus et uterus inter se differunt. Venter est qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, pertinetque a pectore ad inguinem, et dictus venter quod per totum corpus vitae alimenta transmittat. [133] Alvus est qui cibum recipit, et purgari solet. Sallustius (Hist. I, frag. 52): 'Simulans sibi alvum purgari.' Et vocatum alvum quod abluatur, id est purgetur: ex ipso enim sordes stercorum defluunt. [134] Vterum solae mulieres habent, in quo concipiunt, ad similitudinem cauliculi. Tamen auctores uterum pro utriusque libet sexus ventre plerumque ponunt, nec poetae tantummodo, sed et ceteri. [135] Vocatus autem uterus, quod duplex sit et ab utraque in duas se dividat partes, quae in diversum diffusae ac replexae circumplicantur in modum cornu arietis; vel quod interius inpleatur foetu. Hinc et uter, quod aliquid intrinsecus habuerit, membra et viscera. [136] Aqualiculus autem proprie porci est; hinc ad ventrem translatio. Matrix dicitur, quod foetus in eo generetur: semen enim receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. [137] Vulva vocata quasi valva, id est ianua ventris, vel quod semen recipiat, vel quod ex ea foetus procedat. Vesica dicta, quia sicut vas aqua, ita de renibus urina collecta conpletur, et humore distenditur. Cuius usus in volucribus non habetur. [138] Vrina autem dicta, sive quod urat, seu quia ex renibus egeritur. Cuius indicio et salus et aegritudo futura monstratur. Qui humor vulgo lotium dicitur, quod eo lota, id est munda, vestimenta efficiantur. [139] Semen est quod iactum sumitur aut a terra aut ab utero ad gignendum vel fructus vel foetus. Est enim liquor ex cibi et corporis decoctione factus ac diffusus per venas atque medullas, qui inde desudatus in modum sentinae concrescit in renibus, eiectusque per coitum, et in utero mulieris susceptus calore quodammodo viscerum et menstrualis sanguinis inrigatione formatur in corpore. [140] Menstrua supervacuus mulierum sanguis. Dicta autem menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc venire profluvium; luna enim Graece MENE dicitur. Haec et muliebria nuncupantur; nam mulier solum animal menstruale est. [141] Cuius cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbae, amittunt arbores fetus, ferrum rubigo corripit, nigrescunt aera. Si qui canes inde ederint, in rabiem efferuntur. Glutinum asphalti, quod nec ferro nec aquis dissolvitur, cruore ipso pollutum sponte dispergitur. [142] Post plurimos autem dies menstruos ideo semen non esse germinabile, quia iam non est menstrualis sanguis, a quo perfusum inrigetur. Tenue semen locis muliebribus non adhaerere; labitur enim nec habet vim adhaerendi. Similiter et crassum vim non habet gignendi, quia muliebri sanguini miscere se non potest propter nimiam sui spissitudinem. Hinc et steriles mares vel feminas fieri; vel per nimiam seminis vel sanguinis crassitudinem, vel propter nimiam raritatem. [143] Primum autem aiunt cor hominis fingi, quod in eo sit et vita omnis et sapientia; deinde quadragesimo die totum opus expleri; quod ex abortionibus, ut ferunt, collecta sunt. Alii foetus a capite sumere dicunt exordium. Vnde et in avium foetus primum oculos fingi in ovis videmus. [144] Foetus autem nominatus, quod adhuc in utero foveatur. Cuius secundae dicuntur folliculus, qui simul cum infante nascitur continetque eum; dictus, quia et cum editur sequitur. [145] Nasci autem patribus similes aiunt, si paternum semen validius sit; matribus, si matris; hac ratione similes exprimi vultus: qui autem utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter mixto paterno maternoque semine concipiuntur. Avorum proavorumque similes fieri, quia sicut in terra multa semina occulta, sic et in nobis semina celantur figuras parentum redditura. Ex paterno autem semine puellas nasci et ex materno pueros, quia omnis partus constat duplici semine, cuius pars maior cum invaluit occupat similitudinem sexus. [146] In corpore nostro quaedam tantum utilitatis causa facta sunt, ut viscera: quaedam et utilitatis et decoris, ut sensus in facie, et in corpore manus ac pedes: quorum membrorum et utilitas magna est, et species decentissima. [147] Quaedam tantum decoris, ut mamillae in viris, et in utroque sexu umbilicus. Quaedam discretionis, ut in viris genitalia, barba promissa, pectus amplum; in mulieribus leves genae, et angustum pectus; ad concipiendos autem et portandos foetus renes et latera dilatata. Quod ad hominem et ad partes attinet corporis ex parte dictum est, nunc aetates eius subiungam.