# Etymologiarum sive Originum Libri XX 11.1.22

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/11.1.22

[26] (Adulescentior) non utique magis adolescens, sed minus; ut senior minus sene, ubi comparativus gradus minus significat a positivo. Ergo senior non satis, sicut iunior inter iuvenem, sicut pauperior intra ditem et pauperem. [27] Senes autem quidam dictos putant a sensus diminutione, eo quod iam per vetustatem desipiant. Nam physici dicunt stultos esse homines frigidioris sanguinis, prudentes calidi: unde et senes, in quibus iam friget, et pueri, in quibus necdum calet, minus sapiunt. Inde est quod convenit sibi infantum aetas et senum: senes enim per nimian aetatem delirant; pueri per lasciviam et infantiam ignorant quid agant. [28] Senex autem tantum masculini generis est, sicut anus feminini; nam anus dicitur sola mulier. Anus autem appellata a multis annis, quasi annosa. Nam si commune esset nomen, cur diceret Terentius (Eun. 357): 'senem mulierem'? Hinc et vetula, quia vetusta. Sicut autem a sene senectus, ita ab anu anilitas nominata est. [29] Canities autem vocata a candore, quasi candities. Vnde est illud: 'florida iuventus, lactea canities,' prout diceret candida. [30] Senectus autem multa secum et bona adfert et mala. Bona, quia nos ab inpotentissimis dominis liberat, voluptatibus inponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est debilitate et odio. 'Subeunt' enim (Virg. Georg. 3,67) 'morbi tristisque senectus'. Nam duo sunt quibus minuuntur corporis vires, senectus et morbus. [31] Mors dicta, quod sit amara, vel a Marte, qui est effector mortium [sive mors a morsu hominis primi, quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit]. [32] Tria sunt autem genera mortis: acerba, inmatura, naturalis. Acerba infantum, inmatura iuvenum, merita, id est naturalis, senum. [33] Mortuus autem ex qua parte orationis declinetur incertum est. Nam sicut ait Caesar, ab eo quod est morior in participio praeteriti temporis in 'tus' exire debuit, per unum scilicet U, non per duo. Nam ubi geminata est littera U, nominativus est, non participium, ut fatuus, arduus. Convenienter itaque factum ut quemadmodum id, quod significat, non potest agendo, ita et ipsud nomen non possit loquendo declinari. Omnis autem mortuus aut funus est, aut cadaver. [34] Funus est, si sepeliatur. Et dictum funus a funibus accensis, quos ante feretrum papyris cera circumdatis ferebant. [35] Cadaver autem est, si insepultum iacet. Nam cadaver nominatum a cadendo, quia iam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus: crematum reliquias: conditum iam sepultum. Corpus autem consuetudine dicitur, ut illud (Virg. Georg. 4,255): [36] Tum corpora luce carentum. Defunctus vocatus, quia conplevit vitae officium. Nam dicimus functos officio, qui officia debita conpleverunt; unde est et honoribus functus. Hinc ergo defunctus, quod ab officio sit vitae depositus, sive quod sit diem functus. [37] Sepultus autem dictus, eo quod iam sine pulsu et palpitatione est, id est sine motu. Sepelire autem est condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est humum inicere.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
