# Etymologiarum sive Originum Libri XX 11.1.7-11

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 11, lines 11.1.7-11.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/11.1.7

Vocemque his auribus ausit.
Aut quia vocem ipsam Graeci AUDEN vocant, ab auditu; per inmutationem enim litterae aures quasi audes nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus earum sonum facit quo sensum excipiant audiendi. Pinnula summa pars auris, ab acumine dicta. Pinnum enim antiqui acutum dicebant, unde et bipinnis et pinna. [47] Nares idcirco nominantur quia per eas vel odor vel spiritus nare non desinit, sive quia nos odore admonent ut norimus aliquid ac sciamus. Vnde et e contra inscii ac rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim scisse veteres dicebant. Terentius (Adelph. 397):
Ac non totis sex mensibus
prius olfecissent, quam ille quidquam coeperit.
[48] Narium recta pars, propter quod aequaliter sit in longitudine et rotunditate porrecta, columna vocatur; extremitas eius pirula, a formula pomi piri; quae vero dextra laevaque sunt, pinnulae, ab alarum similitudine: medium autem interfinium. [49] Os dictum, quod per ipsum quasi per ostium et cibos intus mittimus et sputum foris proicimus; vel quia inde ingrediuntur cibi, inde egrediuntu sermones. [50] Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est, labium dicimus; quod inferius, eo quod grossior sit, labrum. Alii virorum labra, mulierum labia dicunt. [51] Linguae a ligando cibo putat Varro nomen impositum. Alii, quod per articulatos sonos verba ligat. Sicut enim plectrum cordis, ita lingua inliditur dentibus et vocalem efficit sonum. [52] Dentes Graeci ODONTES vocant, et inde in Latinum trahere nomen videntur. Horum primi praecisores dicuntur, quia omne, quod accipitur, ipsi prius incidunt. Sequentes canini vocantur, quorum duo in dextra maxilla et duo in sinistra sunt. Et dicti canini quia ad similitudinem caninorum existunt, et canis ex ipsis ossa frangit, sicut et homo; ut quod non possunt priores praecidere, illis tradunt ut confrangant. Hos vulgus pro longitudine et rotunditate colomellos vocant. Vltimi sunt molares, qui concisa a prioribus atque confracta subigunt et molent atque inmassant; unde et molares vocati sunt. [53] Dentium autem numerum discernit qualitas sexus. Nam in viris plures, in feminis pauciores existunt. [54] Gingivae a gignendis dentibus nominatae. Factae sunt autem etiam ad decorem dentium, ne nudi horrori potius quam ornamento existerent. [55] Palatum nostrum sicut caelum est positum, et inde palatum a polo per derivationem. Sed et Graeci similiter palatum OURANON appellant, eo quod pro sui concavitate caeli similitudinem habeat. [56] Fauces a fundendis vocibus nominatae, vel quod per eas famur voces. Arteriae vocatae, sive quod per eas a pulmone aer, hoc est spiritus fertur, seu quod artis et angustis meatibus spiritum vitalem retineant, unde vocis sonos emittunt: qui soni uno modo sonarent, nisi linguae motus distantias vocis efficeret. [57] Toles Gallica lingua dicuntur, quas vulgo per diminutionem tusillas vocant, quae in faucibus turgescere solent. Mentum dictum, quod inde mandibulae oriantur, vel quod ibi iungantur. [58] Gurgulio a gutture nomen trahit, cuius meatus ad os et nares pertendit: habens viam qua vox ad linguam transmittitur, ut possit verba conlidere. Vnde et garrire dicimus. [59] Rumen proximum gurgulioni, quo cibus et potio devoratur. Hinc bestiae, quae cibum revocant ac remandunt, ruminare dicuntur. Sublinguium operculum gurgulionis, quasi parva lingua quae foramen linguae recludit operitve. [60] Collum dictum, quod sit rigidum et teres ut columna, baiulans caput et sustentans quasi capitolium: cuius anterior pars gula vocatur, posterior cervix. [61] Cervix autem vocata, quod per eam partem cerebrum ad medullam spinae dirigitur, quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum numero cervices dicebant: prius Hortensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem numero singulari membrum ipsud significat: nam pluraliter contumaciam saepe demonstrat. Cicero in Verrinis (6, 110): 'Praetotem tu accuses? frange cervices.' [62] Vmeri dicti, quasi armi, ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illi armos habere dicantur. Nam proprie armi quadrupedum sunt. Ola summi humeri pars posterior. [63] Brachia a fortitudine nominata: BARU enim Graece grave et forte significatur. In brachiis enim tori lacertorum sunt, et insigne musculorum robur existit. Hi sunt tori, id est musculi: et dicti tori, quod illic viscera torta videantur. [64] Cubitum dictum, quod ad cibos sumendos in ipso cubamus. Vlna secundum quosdam utriusque manus extensio est, secundum alias cubitus; quod magis verum est, quia Graece OLENOS cubitus dicitur. [65] Alae subbrachia sunt appellatae, eo quod ex eis in modum alarum motus brachiorum inchoet; quas quidam ascillas vocant, quod ex his brachia celluntur, id est moventur; unde et oscilla dicta ab eo quod his cillantur, hoc est moveantur, ora. Nam cillere est movere. Has quidam subhircos vocant, propter quod in plerisque hominibus hircorum foetorem reddant. [66] Manus dicta, quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat; ipsa operatur omnia atque dispensat; per eam accipimus et damus. Abusive autem manus etiam ars vel artifex, unde et manupretium dicimus. [67] Dextra vocatur a dando, ipsa enim pignus pacis datur; ipsa fidei testis atque salutis adhibetur; et hoc est illud apud Tullium (Cat. 3,8): 'Fidem publicam iussu senatus dedi,' id est dextram. Vnde et Apostolus [(Galat. 2,9): 'Dextras dederunt mihi.'] [68] Sinixtra autem vocata quasi sine dextra, sive quod rem fieri sinat. [69] A sinendo enim sinixtra est nuncupata. Palma est manus expansis digitis, sicut contractis pugnus. Pugnus autem a pugillo dictus, sicut palma ab expansis palmae ramis. [70] Digiti nuncupati, vel quia decem sunt, vel quia decenter iuncti existunt. Nam habent in se et numerum perfectum et ordinem decentissimum. Primus pollex vocatus, eo quod inter ceteros polleat virtute et potestate. Secundus index et salutaris seu demonstratorius, quia eo fere salutamus vel ostendimus. [71] Tertius inpudicus, quod plerumque per eum probri insectatio exprimitur. Quartus anularis, eo quod in ipso anulus geritur. Idem et medicinalis, quod eo trita collyria a medicis colliguntur. Quintus auricularis, pro eo quod eo aurem scalpimus. [72] Vngulas ex Graeco vocamus: illi enim has ONUCHAS dicunt. Truncus media pars corporis a collo ad inguinem. De quo Nigidius (108): 'Caput collo vehitur, truncus sustinetur coxis et genibus cruribusque.' [73] Thorax a Graecis dicitur anterior pars trunci a collo usque ad stomachum, quam nos dicimus arcam eo quod ibi arcanum sit, id est secretum, quo ceteri arcentur. Vnde et arca et ara dicta, quasi res secretae. Cuius eminentes pulpae mamillae: inter quas pars illa ossea pectus dicitur, dextraque aut laeva costae. [74] Pectus vocatum, quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes; unde et pectinem dici, quod pexos capillos faciat. Mamillae vocatae, quia rotundae sunt quasi malae, per diminutionem scilicet. [75] Papillae capita mammarum sunt, quas sugentes conprehendunt. Et dictae papillae, quod eas infantes quasi pappant, dum lac sugunt. Proinde mamilla est omnis eminentia uberis, papilla vero breve illud unde lac trahitur. [76] Vbera dicta, vel quia lacte uberta, vel quia uvida, humore scilicet lactis in more uvarum plena. [77] Lac vim nominis a colore trahit, quod sit albus liquor: LEUKOS enim Graece album dicunt: cuius natura ex sanguine commutatur. Nam post partum si quid sanguinis nondum fuerit uteri nutrimento consumptum, naturali meatu fluit in mammas, et earum virtute albescens lactis accipit qualitatem. [78] Cutis est quae in corpore prima est, appellata quod ipsa corpori superposita incisionem prima patiatur: KUTIS enim Graece incisio dicitur. Idem et pellis, quod externas iniurias corporis tegendo pellat, pluviasque et ventos solisque ardores perferat. [79] Pellis autem mox detracta: subacta iam corium dicitur. Corium autem per derivationem caro appellavit, quod eo tegatur: sed hoc in brutis animalibus proprium. [80] Pori corporis Graeco nomine appellantur, qui Latine proprie spiramenta dicuntur, eo quod per eos vivificus spiritus exterius ministretur. [81] Arvina est pinguedo cuti adhaerens. Pulpa est caro sine pinguedine, dicta quod palpitet: resilit enim saepe. Hanc plerique et viscum vocant, propter quod glutinosa sit. [82] Membra sunt partes corporis. Artus, quibus conligantur membra, ab artando dicti. [83] Nervi Graeca derivatione appellati, quos illi NEURA vocant. Alii Latine vocatos nervos putant, eo quod artuum coniunctiones invicem his inhaereant. Maximam autem virium substantiam nervos facere certissimun est: nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. [84] Artus dicti, quod conligati invicem nervis artentur, id est stringantur; quorum diminutiva sunt articuli. Nam artus dicimus membra maiora, ut brachia; articulos minora membra, ut digiti. [85] Conpago capita sunt ossuum, dicta eo quod sibi conpacta nervis velut glutino quodam adhaereant. [86] Ossa sunt corporis solidamenta. In his enim positio omnis roburque subsistit. Ossa autem ab usto dicta, propter quod cremarentur ab antiquis; sive, ut alii putant, ab ore, eo quod ibi pateant. Nam ubique cute visceribusque obtecta celantur. [87] Medulla appellata, quod madefaciant ossa; inrigant enim et confortant. Vertibula sunt summae ossum partes nodis crassioribus conglobatae, dictae ita eo quod ad inflexionem membrorum illa vertantur. [88] Cartilagines ossa mollia et sine medulla, quod genus auriculae et narium discrimen et costarum extremitates habent; sive opercula ossuum, quae moventur. Et dictae cartilagines quod leni attritu carent dolorem dum flectuntur. [89] Costas appellari quidam putant quod ab ipsis interiora custodiantur, et tota mollities ventris vallata salvetur. [90] Latus, quia iacentibus nobis latet: est enim laeva pars corporis. Dextro autem lateri habilior motus est; laevo fortior, et oneri ferendo adcommodatior. Vnde et laeva nuncupata, quod aptior sit ad levandum aliquid et portandum. Ipsa enim gestat clipeum, ensem, pharetra et reliqua onera, ut expedita sit dextera ad agendum. [91] Dorsum est a cervice usque ad renes. Dictum autem dorsum quod sit superficies durior corporis in modum saxi, fortis et ad portandum et ad perpetiendum. [92] Terga, quia in ea supini iacemus in terra, quod solus homo potest. Nam muta animalia tantum aut in ventre aut in latere iacent. Vnde et in animalibus terga abusive dicuntur. [93] Scapula � Interscapilium spatium, quod inter scapulas est, unde et nominatum. [94] Palae sunt dorsi dextra laevaque eminentia membra, dicta quod in luctando eas premimus; quod Graeci PALEN dicunt. [95] Spina est iunctura dorsi, dicta eo quod habeat radiolos acutos; cuius iuncturae spondilia appellantur propter partem cerebri, quae fertur per eos longo tractu ad ceteras corporis partes. [96] Sacra spina est ima perpetuae spinae, quam Graeci IERON OSTOUN vocant, quoniam primum infante concepto nascitur, ideoque ex hostia id primum a gentilibus diis suis dabatur, unde et sacra spina dicitur. [97] Renes ait Varro dictos quod rivi ab his obsceni humoris nascantur. Nam venae et medullae tenuem liquorem desudant in renibus, qui liquor rursus a renibus calore Venerio resolutus decurrit. [98] Lumbi ob libidinis lasciviam dicti, quia in viris causa corporeae voluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis. Vnde et ad Iob in exordio sermonis dictum est (38,3): 'Accinge sicut vir lumbos tuos': ut in his esset resistendi praeparatio, in quibus libidinis est usitata dominandi occasio. [99] Vmbilicus est medius locus corporis, dictus quod sit umbus iliorum. Vnde et umbo appellatur locus in medio clypei, a quo pendet. Ex eo enim infans in utero pendet, ex eo etiam et nutritur. [100] Ilium Graeco sermone appellatum, quod ibi nos obvolvamus. Graece enim �ilios� obvolvere dicitur. [101] Clunes vocatae, quod sint iuxta colum, quod est longao. Nates, quod in ipsis innitimur dum sedemus. Vnde et conglobata est in eis caro, ne prementis corporis mole ossa dolerent. [102] Genitalia corporis partes, ut nomen ipsud docet, gignendae sobolis acceperunt vocabulum, quod his procreatur et gignitur. Haec et pudenda pro verecundia, sive a pube: unde et indumento operiuntur. Dicuntur autem ista et inhonesta, quia non habent eam speciem decoris sicut membra quae in promptu locata sunt. [103] Idem et veretrum, quia viri est tantum, sive quod ex eo virus emittitur. Nam virus proprie dicitur humor fluens a natura viri. [104] Testiculi per diminutionem a testibus dicti, quorum numerus incipit a duobus. Hi semen calamo ministrant, quod ab spinae medulla et renes et lumbus suscipiunt ad gratiam procreandi. Fiscus est pellis in qua testiculi sunt. [105] Posteriora vero vocata, quod retro sunt et a vultu aversa, ne dum alvum purgamus inquinaremus aspectum. Meatus inde appellatus, quia per eum meant, id est egeruntur, stercora. [106] Femora dicta sunt, quod ea parte a femina sexus viri discrepet. Sunt autem ab inguinibus usque ad genua. Femina autem per derivationem femorum partes sunt, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. Vnde et proeliatores olim sub feminibus equos amisisse dicebantur. [107] Coxae quasi coniunctae axes; ipsis enim femora moventur. Quarum concava vertebra vocantur, quia in eis capita femorum vertuntur. Suffragines, quia subtus franguntur, id est flectuntur, non supra, sicut in brachiis. [108] Genua sunt commissiones femorum et crurum; et dicta genua eo quod in utero sint genis opposita. Cohaerent enim ibi sibi, et cognata sunt oculis, lacrimarum indicibus et misericordiae. Nam a genis genua dicuntur. [109] Denique conplicatum gigni formarique hominem, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur, ut cavi ac reconditi fiant. Ennius (inc. 14):

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
