Latin
Book 12, lines 12.1.12-12.1.14
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 12.1.12-14
Not analysed yet
II. DE BESTIIS. [1] Bestiarum vocabulum proprie convenit leonibus, pardis, tigribus, lupis et vulpibus canibusque et simiis ac ceteris, quae vel ore vel unguibus saeviunt, exceptis serpentibus. Bestiae dictae a vi, qua saeviunt. [2] Ferae appellatae, eo quod naturali utuntur libertate et desiderio suo ferantur. Sunt enim liberae eorum voluntates, et huc atque illuc vagantur et quo animus duxerit, eo feruntur. [3] Leonis vocabulum ex Graeca origine inflexum est in Latinum. Graece enim LEON vocatur; et est nomen nothum, quia ex parte corruptum. Leaena vero totum Graecum est, sicut et dracaena. Vt autem leaena lea dicatur usurpatum est a poetis. Leo autem Graece, Latine rex interpretatur, eo quod princeps sit omnium bestiarum. Cuius genus trifarium dicitur. [4] E quibus breves et iuba crispa inbelles sunt; longi et coma simplici acres. Animos eorum frons et cauda indicat. Virtus eorum in pectore; firmitas in capite. Septi a venatoribus terram contuentur, qno minus conspectis venabulis terreantur. Rotarum timent strepitus, sed ignes magis. [5] Cum dormierint, vigilant oculi; cum ambulant, cauda sua cooperiunt vestigia sua, ne eos venator inveniat. Cum genuerint catulum, tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur; tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus suscitare dicitur catulum dormientem. [6] Circa hominem leonum natura est ut nisi laesi nequeant irasci. Patet enim eorum misericordia exemplis assiduis. Prostratis enim parcunt; captivos obvios repatriare permittunt; hominem non nisi in magna fame interimunt. De quibus Lucretius (5,1035):
Scymnique leonum.
[7] Tigris vocata propter volucrem fugam; ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est enim bestia variis distincta maculis, virtute et velocitate mirabilis; ex cuius nomine flumen Tigris appellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum. Has magis Hyrcania gignit. [8] Panther dictus, sive quod omnium animalium sit amicus, excepto dracone, sive quia et sui generis societate gaudet et ad eandem similitudinem quicquid accipit reddit. PAN enim Graece omne dicitur. Bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fulvo circulis, nigra vel alba distinguatur varietate. [9] Haec semel omnino parturit; cuius causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluere catuli maturisque ad nascendum viribus pollent, odiunt temporum moras; itaque oneratam foetibus vulvam tamquam obstantem partui unguibus lacerant: effundit illa partum, seu potius dimittit, dolore cogente. Ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non haeret acceptum, sed inritum resilit. Nam Plinius (N. H. 8,43) dicit animalia cum acutis unguibus frequentur parere non posse; vitiantur enim intrinsecus se moventibus catulis. [10] Pardus secundus post pantherem est, genus varium ac velocissimum et praeceps ad sanguinem. Saltu enim ad mortem ruit. [11] Leopardus ex adulterio leaenae et pardi nascitur, et tertiam originem efficit; sicut et Plinius in Naturali Historia (8,42) dicit, leonem cum parda, aut pardum cum leaena concumbere et ex utroque coitu degeneres partus creari, ut mulus et burdo. [12] Rhinoceron a Graecis vocatus. Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceron, id est unicornus, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et validum ut quidquid inpetierit, aut ventilet aut perforet. Nam et cum elephantis saepe certamen habet, et in ventre vulneratum prosternit. [13] Tantae autem esse fortitudinis ut nulla venantium virtute capiatur; sed, sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, virgo puella praeponitur, quae venienti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate deposita caput ponit, sicque soporatus velut inermis capitur. [14] Elephantum Graeci a magnitudine corporis vocatum putant, quod formam montis praeferat; Graece enim mons LOFOS dicitur. Apud Indos autem a voce barro vocatur; unde et vox eius barritus, et dentes ebur. Rostrum autem proboscida dicitur, quoniam illo pabulum ori admovet; et est angui similis, vallo munitus eburno. [15] Hos boves Lucas dictos ab antiquis Romanis: boves, quia nullum animal grandius videbant: Lucas, quia in Lucania illos primus Pyrrhus in proelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est; in eis enim Persae et Indi ligneis turribus conlocatis, tamquam de muro iaculis dimicant. Intellectu autein et memoria multa vigent. [16] Gregatim incedunt; motu, quo valent, salutant; murem fugiunt; aversi coeunt; quando autem parturiunt, in aquis vel insulis dimittunt fetus propter dracones, quia inimici sunt et ab eis inplicati necantur; biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt nec plures, sed tantum unum; vivunt [autem] annos trecentos. Apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur; nunc sola eos India gignit. [17] Grypes vocatur, quod sit animal pinnatum et quadrupes. Hoc genus ferarum in Hyperboreis nascitur montibus. Omni parte corporis leones sunt; alis et facie aquilis similes; equis vehementer infesti. Nam et homines visos discerpunt. [18] Chamaeleon non habet unum colorem, sed diversa est varietate consparsus, ut pardus. Dictus autem ita �Huius chamaeleontis corpusculum ad colores quos videt facillima conversione variatur, quod aliorum animalium non est ita ad conversionem facilis corpulentia. [19] Camelopardus dictus, quod dum sit ut pardus albis maculis superaspersus, collo equo similis, pedibus bubulis, capite tamen camelo est similis. Hunc Aethiopia gignit. [20] Lyncis dictus, quia in luporum genere numeratur; bestia maculis terga distincta ut pardus, sed similis lupo: unde et ille LUKOS, iste lyncis. Huius urinam convertere in duritiam pretiosi lapidis dicunt, qui lyncurius appellatur, quod et ipsas lynces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquorem harenis, in quantum potuerint, contegunt, invidia quadam naturae ne talis egestio transeat in usum humanum. Lynces dicit Plinius Secundus (cf. N. H. 8,43) extra unum non admittere fetum. [21] Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus, propter quos cum praesenserint venatorem, ipsi se castrant et morsibus vires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana (2,7): 'Redimunt se ea parte corporis, propter quod maxime expetuntur.' Iuvenalis (12,34):