# Etymologiarum sive Originum Libri XX 12.1.18-68

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 12, lines 12.1.18-12.1.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/12.1.18

Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulchro
mutari credunt humanas angue medullas.
Quod si creditur, merito evenit ut sicut per serpentem mors hominis, ita et hominis morte serpens. Fertur autem quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere.
V. DE VERMIBVS. [1] Vermis est animal quod plerumque de carne, vel de ligno, vel de quacumque re terrena sine ullo concubitu gignitur; licet nonnumquam et de ovis nascuntur, sicut scorpio. Sunt autem vermes aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum. [2] Aranea vermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata; quae exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta numquam desinit laborare, perpetuum sustinens in sua arte suspendium. [3] Sanguisuga vermis aquatilis, dicta quod sanguinem sugit. Potantibus enim insidiatur, cumque labitur faucibus vel ubi uspiam adhaerescit, sanguinem haurit; et cum nimio cruore maduerit, evomit quod hausit, ut recentiorem denuo sugat. [4] Scorpio vermis terrenus, qui potius vermibus adscribitur, non serpentibus; animal armatum aculeo, et ex eo Graece vocatum quod cauda figat et arcuato vulnere venena diffundat. Proprium est autem scorpionis quod manus palmam non feriat. [5] Cantharida vermis terrenus [qui humano corpori statim fuerit applicatus, sui adustione vesicas efficit plenas humore]. [6] Multipes vermis terrenus, ex multitudine pedum vocatus, qui contactus in globum conplicatur. Nascitur sub petris ex humore et terra. [7] Limax vermis limi, dictus quod in limo vel de limo nascatur; unde et sordida semper et inmunda habetur. [8] Bombyx frondium vermis, ex cuius textura bombycinum conficitur. Appellatus autem hoc nomine ab eo quod evacuetur dum fila generat, et aer solus in eo remaneat. [9] Eruca frondium vermis in holus, vel [in] pampino involuta, ab erodendo dicta. De qua meminit Plautus (Cist. 728):
Imitatus nequam bestiam et maleficam involutam in pampino inplicat se.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
