Latin
Book 12, lines 12.1.33-12.1.47
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 12.1.33-47
Not analysed yet
[20] Amphisbaena dicta, eo quod duo capita habeat, unum in loco suo, alterum in cauda, currens ex utroque capite, tractu corporis circulato. Haec sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens. De qua idem Lucanus (9,719):
Et gravis in geminum vergens caput amphisbaena.
[21] Cuius oculi lucent veluti lucernae. Enhydris colubra in aqua vivens; Graeci enim aquam UDOR vocant. [22] Hydros aquatilis serpens, a quo icti obturgescunt; cuius quidam morbum boam dicunt, eo quod fimo bovis remedietur. [23] Hydra draco multorum capitum, qualis fuit in Lerna palude provinciae Arcadiae. Haec Latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed hoc fabulosum est; nam constat Hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo, uno meatu clauso, multi erumpebant: quod Hercules videns loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. Nam Hydra ab aqua dicta est. [24] Chelydros serpens, qui et chersydros, quasi �cerim�, quia et in aquis et in terris moratur; nam CHERSON dicunt Graeci terram, UDOR aquam. Hic per quam labitur terram, fumare facit: quam sic Macer describit (8):
Seu terga expirant spumantia virus,
seu terra fumat, qua teter labitur anguis.
Et Lucanus (9,711):
Tractique via fumante chelydri.
Semper autem directus ambulat; nam si torserit se, dum currit, statim crepat. [25] Natrix serpens aquam veneno inficiens; in quocumque enim fonte fuerit, eum veneno inmiscit. De quo Lucanus (9,720):
Natrix violator aquae.
[26] Cenchris serpens inflexuosa, quae semper rectum iter efficit. De qua Lucanus (9,712):
Et semper recto lapsurus limite cencliris.
[27] Parias serpens quae semper in cauda ambulat et sulcum facere videtur. De quo idem Lucanus (9,721):
Quo contentus iter cauda sulcare parias.
[28] Boas, anguis Italiae inmensa mole, persequitur greges armentorum et bubalos, et plurimo lacte riguis se uberibus innectit et sugens interimit, atque inde a boum depopulatione boas nomen accepit. [29] Iaculus serpens volans. De quo Lucanus (9,720):
Iaculique volucres.