Latin
Book 12, lines 12.1.71-12.1.74
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 12.1.71-74
Not analysed yet
Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori.
[55] Vngues a similitudine humanarum unguium dictae. [56] Testudo dictus, eo quod tegmine testae sit adopertus in camerae modum. Sunt autem quattuor genera: terrestres, maritimae, lutariae, id est in caeno et paludibus viventes; quartum genus fluviales, quae in dulci aqua vivunt. Tradunt aliqui, quod incredibile est, tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia. [57] Echinus a terrestre echino nomen traxit, quem vulgus iricium vocant; cuius testula duplex, spinis aculeata in modum castanearum, quando adhuc coopertae de arboribus cadunt. Caro eius mollis et minio similis, �uris� tribus modis: ut testudo ac peloris et cochlea. Nam et quod edimus et ubi caro inest utrumque dicitur peloris. [58] Ranae a garrulitate vocatae, eo quod circa genitales strepunt paludes, et sonos vocis inportunis clamoribus reddunt. Ex his quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres, quaedam rubetae, ob id, quia in vepribus vivunt, grandiores cunctarum. Aliae calamites vocantur, quoniam inter arundines fruticesque vivunt, minimae omnium et viridissimae; mutae et sine voce sunt. [59] Agredulae ranae parvae in sicco vel agris morantes; unde et nuncupatae. Negant quidam canes latrare, quibus in offa rana viva fuerit data. [60] Sfungia a fingere, id est nitidare et extergere, dicta. Afranius (415):
Accedo ad te, ut tibi cervicem fingam linteo,
id est extergam. Cicero (pro Sest. 77): 'Effingebatur sfungiis sanguis,' id est extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Vnde et dum absciditur sanguinem remittit. [61] Nam alia sunt viventia in aquis et discurrunt, ut pisces; alia, quae stant fixa, ut ostreae, echini, sfungiae. Ex his alias mares dici, eo quod tenues sint fistulae spissioresque; alias feminas, quae maioribus fistulis sunt ac perpetuis; alias duriores, quas Graeci appellant TRAGOUS, et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui. [62] Mollissimum genus earum penicilli vocantur, eo quod aptae sint ad oculorum tumores, et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae sfungiae cura fiunt; per aestatem enim ad solem sternuntur, et sicut cera Punica candorem bibunt. [63] Animalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quattuor Plinius (32,142) ait, divisa in generibus beluarum, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concharum, lucustarum, peloridum, polyporum, solearum, lacertorum, et lulliginum, et huic similia; ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt, quaedam vero [in suis locis sine mutatione vagantur]. [64] In piscibus autem feminis aliae commixtione masculi concipiunt et pariunt catulos; aliae ponunt ova sine masculi susceptione concepta, qui idem insequens, sui seminis iactu perfunduntur; et quae hoc munere fuerint afflata generabilia fiunt, quae vero perfusa non fuerint sterilia perseverant aut putrescunt.