# Etymologiarum sive Originum Libri XX 13.1.1-6

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 13, lines 13.1.1-13.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/13.1.1

DE MVNDO ET PARTIBVS
In hoc vero libello quasi in quadam brevi tabella quasdam caeli causas situsque terrarum et maris spatia adnotavimus, ut in modico lector ea percurrat, et conpendiosa brevitate etymologias eorum causasque cognoscat.
I. DE MVNDO. [1] Mundus est caelum et terra, mare et quae in eis opera Dei. De quo dicitur (Ioh. 1,10): "Et mundus per eum factus est." Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut caelum, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies eius elementis concessa est, ideoque semper in motu est. [2] Vnde et animalia Varroni videntur elementa. "Quoniam per semetipsa," inquit, "moventur." Graeci vero nomen mundo de ornamento adcommodaverunt, propter diversitatem elementorum et pulchritudinum siderum. Appellatur enim apud eos KOSMOS, quod significat ornamentum. Nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus. [3] Quattuor autem esse climata mundi, id est plagas: Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem. [4] Oriens ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras superinducit. [5] Septentrio autem a septem stellis axis vocatur, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie et vertex dicitur, eo quod vertitur, sicut poeta ait (Virg. Aen. 2,250):
Vertitur interea caelum.
[6] Meridies, vel quia ibi sol faciat medium diem, quasi medidies, vel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur. [7] Ianuae caeli duae sunt, Oriens et Occasus; nam una porta sol procedit, alia se recipit. [8] Cardines autem mundi duo, Septentrio et Meridies; in ipsis enim volvitur caelum.
II. DE ATOMIS. [1] Atomos philosophi vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas ut nec visui pateant nec TOMEN, id est sectionem, recipiant; unde et ATOMOI dicti sunt. Hi per inane totius mundi inrequietis motibus volitare et huc atque illuc ferri dicuntur, sicut tenuissimi pulveres qui infusi per fenestras radiis solis videntur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, ex his ignem et aquam et universa gigni atque constare quidam philosophi gentium putaverunt. [2] Sunt autem atomi aut in corpore, aut in tempore, aut in numero. In corpore, ut lapis. Dividis eum in partes et partes ipsas dividis in grana, veluti sunt harenae; rursumque ipsa harenae grana divide in minutissimum pulverem, donec, si possis, pervenias ad aliquam minutiam, quae iam non sit quae dividi vel secari possit. Haec est atomus in corporibus. [3] In tempore vero sic intellegitur atomus. Annum, verbi gratia, dividis in menses, menses in dies, dies in horas; adhuc partes horarum admittunt divisionem, quousque venias ad tantum temporis punctum et quandam momenti stillam, ut per nullam morulam produci possit; et ideo iam dividi non potest. Haec est atomus temporis. [4] In numeris, ut puta octo dividuntur in quattuor, rursus quattuor in duo, deinde duo in unum. Vnus autem atomus est, quia insecabilis est. Sic et littera: nam orationem dividis in verba, verba in syllabas, syllabam in litteras. Littera, pars minima, atomus est, nec dividi potest. Atomus ergo est quod dividi non potest, ut in geometria punctus. Nam TOMOS divisio dicitur Graece, ATOMOS indivisio.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
