Latin
Book 13, lines 13.1.12-13.1.16
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 13.1.12-16
Not analysed yet
VI. DE CIRCVLIS CAELI. [1] Habitatio ista caeli circulorum distincta zonis quasdam partes temperie sua incolere permisit, quasdam negavit enormitate frigoris aut caloris. Zonae autem ipsae quinque sunt, quae ideo zonae vel circuli appellantur eo quod in circumductione sphaerae existunt. [2] Quorum primus circulus ideo ARKTIKOS appellatur eo quod intra eum Arctorum signa inclusa prospiciuntur, quae a nostris in ursarum speciem ficta Septentriones appellantur. [3] Secundus circulus ex eo THERINOS TROPIKOS dicitur quia in eo circulo sol Aquilonis finibus aestatem faciens ultra eum circulum non transit, sed statim revertitur; et inde TROPIKOS appellatur. [4] Tertius circulus EMERINOS, qui a Latinis ideo aequinoctialis appellatur eo quod sol, cum ad eum orbem pervenerit, aequinoctium facit. EMERINOS enim Latine dies dicitur atque nox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta respicitur. [5] Quartus circulus ANTARKTIKOS vocatur eo quod contrarius sit circulo quem ARKTIKON nominamus. [6] Quintus circulus CHEIMERINOS TROPIKOS, qui a Latinis hiemalis sive brumalis appellatur, ideo quia sol cum ad eum circulum pervenerit, hiemem his, qui ad Aquilonem sunt, facit, aestatem autem his, qui Austri partibus commorantur. [7] Zodiacus [autem] circulus est �
VII. DE AERE ET NVBE. [1] Aer est inanitas plurimum habens admixtum raritatis quam cetera elementa. De quo Vergilius (Aen. 12,354):
Longum per inane secutus.
Aer dictus APO TOU AIREIN, ab eo quod ferat terram, vel ab eo quod feratur. Hic autem partim ad terrenam, partim ad caelestem materiam pertinet; nam ille subtilis, ubi ventosi ac procellosi motus non possunt existere, ad caelestem pertinet partem; iste vero turbulentior, qui exhalationibus humidis corporescit, terrae deputatur; quique ex se multas species reddit. Nam commotus ventos facit; vehementius concitatus ignes et tonitrua; contractus nubila; conspissatus pluviam; congelantibus nubilis nivem; turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem; distentus serenum efficit. Nam aerem densum nubem esse, nubem rarefactam et solutam aerem. [2] Nubes dictae ab obnubendo, id est operiendo, caelum; unde et nuptae, quod vultus suos velent; unde et Neptunus, quod nubat, id est mare et terram tegat. Nubes autem aeris densitas facit. Venti enim aerem conglobant nubemque faciunt; unde est illud (Virg. Aen. 5,20):
Atque in nubem cogitur aer.