# Etymologiarum sive Originum Libri XX 13.1.31-35

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 13, lines 13.1.31-13.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/13.1.31

Aerias auras.
[18] Altanus, qui in pelago est, per derivationem ab alto, id est mari, vocatus. Nam alter est flatus in ripis quem diximus auram; nam aura terrae est. [19] Turbo est volubilitas ventorum; et turbo dictus a terra, quotiens ventus consurgit et terram in circuitum mittit. [20] Tempestas aut pro tempore dicitur, sicut ubique historiographi solent, dum dicunt, "ea tempestate"; aut ab statu caeli, quia magnitudine sui multis diebus oritur. Verno autem et autumnali tempore quam maximae fiunt tempestates, quando nec plena est aestas, nec plena hiems; unde et medium et confine utriusque temporis ex coniunctione aerum contrariorum efficiuntur tempestates. [21] Fragor a fractarum rerum nominatus est sonitu, quia sicca quaeque et arida facile frangit. [22] Procella ab eo quod percellat, id est percutiat et evellat; est enim vis venti cum pluvia. Procellae enim aut de fulminibus, aut de ventis fiunt. Nihil autem velocius ventis; unde et propter celeritatem tam ventos quam fulmina alata fingunt poetae, ut (Virg. Aen. 8,430):
Alitis Austri.
XII. DE AQVIS. [1] Aqua dicta quod superficies eius aequalis sit; hinc et aequor appellatum, quia aequaliter sursum est. [2] Duo autem validissima vitae humanae elementa ignis et aqua; unde graviter damnantur quibus ignis et aqua interdicitur. [3] Aquarum elementum ceteris omnibus imperat. Aquae enim caelum temperant, terram fecundant, aerem exhalationibus suis incorporant, scandunt in sublime et caelum sibi vindicant. Quid enim mirabilius aquis in caelo stantibus? [4] Parum sit in tantam pervenisse altitudinem; rapiunt et secum piscium examina; effusae omnium in terra nascentium causa fiunt. Fruges gignunt, arbores, frutices herbasque produnt, sordes detergunt, peccata abluunt, potum cunctis animantibus tribuunt.
XIII. DE DIVERSITATE AQVARVM. [1] Aquarum naturae diversitas multa est: aliae enim salis, aliae nitri, aliae aluminis, aliae sulphuris, aliae bituminis, aliae curam morborum adhibentes. [2] Nam iuxta Romam Albulae aquae vulneribus medentur. In Italia fons Ciceronis oculorum vulnera curat. In Aethiopia lacus est quo perfusa corpora velut oleo nitescunt. Zamae fons in Africa canoras voces facit. Ex Clitorio lacu Italiae qui biberint vini taedium habent. [3] In Chio insula fontem esse quo hebetes fiant. In Boeotia duo fontes; alter memoriam, alter oblivionem adfert. [4] Cyzici fons amorem Veneris tollit. Boeotiae lacus furialis est, de quo qui biberit ardore libidinis exardescit. In Campania sunt aquae quae sterilitatem feminarum et virorum insaniam abolere dicuntur. In Aethiopiae fonte Rubro qui biberit lymphaticus fit. [5] Leinus fons Arcadiae abortus fieri non patitur. In Sicilia fontes sunt duo, quorum unus sterilem fecundat, alter fecundam sterilem facit. In Thessalia duo sunt flumina: ex uno bibentes oves nigras fieri, ex altero albas, ex utroque varias. [6] Clitumnus lacus in Vmbria maximos boves gignit. Reatinis paludis aquis iumentorum ungulas indurari. In Asphaltite lacu Iudacae nihil mergi potest, quidquid animam habet. [7] In Indis Siden vocari stagnum, in quo nihil innatat, sed omnia merguntur. At contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur. Marsidae fons in Phrygia saxa egerit. In Achaia aqua profluit e saxis Styx appellata, quae ilico potata interficit. [8] Gelonium stagnum Siciliae tetro odore abigit proximantes. Fons est in Africa circa templum Ammonis, qui humoris nexibus humum stringit: favillas etiam in cespitem solidat. Fons Iob in Idumaea quater in anno colorem mutare dicitur: id est pulverulentum, sanguineum, viridem et limpidum; ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem. [9] In Trogodytis lacus est; ter [in] die fit amarus et deinde totiens dulcis. Fons Siloa ad radicem montis Sion non iugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebullit. In Iudaea quondam rivus sabbatis omnibus siccabatur. [10] In Sardinia fontes calidi oculis medentur, fures arguunt; nam caecitate detegitur eorum facinus. In Epiro esse fontem in quo faces extinguntur accensae et accenduntur extinctae. Apud Garamantes fontem esse ita algentem die ut non bibatur, ita ardentem nocte ut non tangatur. [11] Iam vero in multis locis aquae manant perpetim ferventes, tanta vi ut balnea calefaciant. Quaedam enim terrae sunt quae multum sulphuris et aluminis habent. Itaque cum per venas calentes aqua frigida venit, vicino sulphuris calore contacta excandescit, nec talis ab origine effluit, sed permutatur dum venit. Sulphur enim alumenque secum ferunt aquae; utramque materiam igne plenam minimisque motibus incalescentem.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
