Latin
Book 13, lines 13.1.39-13.1.40
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 13.1.39-40
Not analysed yet
XVII. DE SINIBVS MARIS. [1] Sinus dicuntur maiores recessus maris, ut in mari Magno Ionius, in Oceano Caspius, Indicus, Persicus, Arabicus, qui et mare Rubrum, qui Oceano adscribitur. [2] Rubrum autem mare vocatum eo quod sit roseis undis infectum; non tamen talem naturam habet qualem videtur ostendere, sed vicinis litoribus vitiatur gurges atque inficitur; quia omnis terra, quae circumstat pelago, rubra est et sanguineo colori proxima. Ideoque inde minium acutissimum excernitur, et alii colores quibus pictura variatur. [3] Ergo cum terra hanc habeat naturam, fluctibus subinde diluitur, et quidquid adesum est, in colorem cadit. Ob hoc etiam in his litoribus gemmae rubrae inveniuntur. Lapillus enim eiusmodi humo involutus cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet et maris. [4] Hoc mare in duos sinus scinditur. Ex his, qui ab oriente est, Persicus appellatur, quia ora illius Persae inhabitant. Alter vero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam.
XVIII. DE AESTIBVS ET FRETIS. [1] Aestus ad Oceanum pertinet, fretus ad utrumque mare. Nam aestus est maris accessus vel recessus, id est inquietudo; unde et aestuaria, per qua mare vicissim tam accedit quam recedit. [2] Fretum autem appellatum quod ibi semper mare ferveat; nam fretum est angustum et quasi fervens mare, ab undarum fervore nominatum, ut Gaditanum vel Siculum; nam freta dicta Varro (L. L. 7,22) ait quasi fervida, id est ferventia, et motum fervoris habentia. [3] Fretum Siciliae, quod Rhegium dicitur, Sallustius tali ex causa vocari scribit dicens (Hist. 4,26) Italiae olim Siciliam coniunctam fuisse, et dum esset una tellus, medium spatium aut per humilitatem obrutum est aquis, aut per angustiam scissum. Et inde REGION nominatum, quia Graece abruptum hoc nomine nuncupatur. Est autem artissimum trium milium spatio Siciliam ab Italia dividens, fabulosis infame monstris, cuius hinc inde Scylla et Charybdis ostenditur. [4] Scyllam accolae saxum mari inminens appellant, simile celebratae formae procul visentibus. Vnde et monstruosam speciem fabulae illi dederunt, quasi formam hominis capitibus caninis succinctam, quia conlisi ibi fluctus latratus videntur exprimere. [5] Charybdis dicta quod gurgitibus occultis naves obsorbeat; est enim mare verticosum, et inde ibi laniata naufragia profundo emergunt. Ter autem in die erigit fluctus, et ter obsorbet; nam accipit aquas ut vomat, vomit ut rursus accipiat. [6] Syrtes sunt harenosa in mari loca. Syrtes autem Sallustius (Iug. 78,3) a tractu vocari dicit, quod omnia ad se trahant, et adpropinquanti vadoso mari haereant. Haec autem ad mare Aegyptium vicinae sunt, et pariter admiscuntur. Vada vero sunt per qua in mari vel in fluminibus homines vel animalia pedibus vadunt, quae Vergilius (Aen. 1,111) brevia appellat, Graeci BRACHEA.