# Etymologiarum sive Originum Libri XX 13.1.56-60

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 13, lines 13.1.56-13.1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/13.1.56

[31] Iberus amnis, qui quondam totius Hispaniae nomen dedit. [32] Mineus fluvius Galliciae nomen a colore pigmenti sumpsit, qui in eo plurimus invenitur. [33] Durius a Graecis, quasi Doricus. Tagum fluvium Cartago Hispaniae nuncupavit, ex qua ortus procedit; fluvius harenis auriferis copiosus, et ob hoc ceteris fluviis Hispaniarum praelatus. [34] Baetus fluvius, qui et Baeticae provinciae nomen dedit. De quo Martialis (12,98,1):
Baetis olivifera crinem redimite corona,
aurea qui nitidis vellera tingis aquis;
eo quod ibi lanae pulchro colore tinguntur. Baetis autem dictus eo quod humili solo decurrat: �bitin enim Graeci humile vel mersum vocant. [35] Quaedam autem flumina in diluvio soluta mole terrarum praeclusa sunt, quaedam vero, quae non erant, abyssi tunc ruptis meatibus eruperunt.
XXII. DE DILVVIIS. [1] Diluvium dictum quod aquarum clade omnia quae inundaverit deleat. [2] Primum diluvium extitit sub Noe, quando hominum sceleribus offensus Omnipotens, toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium caeli fuit ac pelagi. Cuius indicium hactenus videmus in lapidibus quos in remotis montibus conchis et ostreis concretos, saepe etiam cavatos aquis visere solemus. [3] Secundum diluvium fuit in Achaia Iacob patriarchae et Ogygi temporibus, qui Eleusinae conditor et rex fuit, nomenque loco et tempori dedit. [4] Tertium diluvium in Thessalia Moysi vel Amphictyonis temporibus fuit, qui tertius post Cecropem regnavit. Cuius temporibus aquarum inluvies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnaso; in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur, qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnasi iuga fovit et aluit. A quo propterea genus hominum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt ab eo propter hominum insitam cordis duritiam. [5] Sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem, vel diuturnitatem vel magnitudinem, redundant multaque prosternunt, et ipsa diluvium dicuntur. Sciendum autem, flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
