# Etymologiarum sive Originum Libri XX 13.1.7-11

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 13, lines 13.1.7-13.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/13.1.7

III. DE ELEMENTIS. [1] ULEN Graeci rerum quandam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua visibilia haec elementa formata sunt; unde et ex eius derivatione vocabulum acceperunt. Hanc ULEN Latini materiam appellaverunt, ideo quia omne informe, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Proinde et eam poetae silvam nominaverunt, nec incongrue, quia materiae silvarum sunt. [2] Graeci autem elementa STOICHEIA nuncupant, eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conveniant. Nam sic ea inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur, [ut] modo originem ab igni repetentes usque ad terram, modo a terra usque ad ignem, ut ignis quidem in aera desinat, aer in aquam densetur, aqua in terram crassescat; rursusque terra diluatur in aquam, aqua rarescat in aera, aer in ignem extenuetur. [3] Quapropter omnia elementa omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Sunt autem divina providentia propriis animantibus distributa: nam caelum angelis, aerem volucribus, mare piscibus, terram hominibus ceterisque animantibus Creator ipse inplevit.
IV. DE CAELO. [1] Caelum vocatum eo quod, tamquam caelatum vas, inpressa lumina habeat stellarum veluti signa. Nam caelatum dicitur vas quod signis eminentioribus refulget. Distinxit enim eum Deus claris luminibus, et inplevit; sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornavit. [Alias autem a superiora caelando.] [2] Hic autem Graece OURANOS dicitur APO TOU ORASTHAI, id est a videndo, eo quod aer perspicuus sit et ad speculandum purior. Caelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum vocatur, quod sit cursu siderum et ratis legibus fixisque firmatum. [3] Interdum et caelum pro aere accipitur, ubi venti et nubes et procellae et turbines fiunt. Lucretius (4,133):
Caelum, quod dicitur aer.
Et Psalmus (79,2; 104,12): "Volucres caeli" appellat, cum manifestum sit aves in aere volare; et nos in consuetudine hunc aerem caelum appellamus. Nam cum de sereno vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus, "qualis est aer?", aliquando, "quale est caelum?"
V. DE PARTIBVS CAELI. [1] Aether locus est in quo sidera sunt, et significat eum ignem qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsud elementum, aethra vero splendor aetheris, et est sermo Graecus. [2] Sphaera caeli dicta eo quod species eius in rotundum formata est. Sed et quidquid tale est, a volubilitate sphaera a Graecis dicitur, sicut [et] pilae quibus ludunt infantes. Nam philosophi dicunt caelum in sphaerae figuram undique esse convexum, omnibus partibus aequalem, concludentem terram in media mundi mole libratam. Hunc moveri dicunt, et cum motu eius sidera in eo fixa ab oriente usque ad occidentem circumire, septentrionibus breviores gyros iuxta cardinem peragentibus. [3] Axis est Septentrionis linea recta, quae per mediam pilam sphaerae tendit; et dicta axis quod in ea sphaera ut rota volvitur, vel quia ibi plaustrum est. [4] Cardines extremae partes sunt axis; et dictae cardines eo quod per eos vertitur caelum. [5] Poli sunt circuli qui currunt per axem. Horum alter est Septentrionalis, qui numquam occidit, appellaturque Boreus; alter Australis, qui numquam videtur, et Austronotius dicitur. Et dicti poli quod sint axium cycli, ex usu plaustrorum, a poliendo scilicet nominati. Sed polus Boreus semper videtur, Austronotius numquam; quia dextra caeli altiora sunt, pressa austri. [6] Convexa extrema caeli sunt, a curvitate dicta. Nam convexum curvum est et inclinatum, et in modum circuli flexum. [7] Lacteus circulus via est quae in sphaera videtur, a candore dicta, quia alba est. Quam aliqui dicunt viam esse qua circuit sol, et ex splendoris ipsius transitu ita lucere.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
