Latin
14.1.1 to 14.1.3
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 14.1.1-3
Not analysed yet
DE TERRA ET PARTIBVS I. DE TERRA. [1] Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus caeli in modum centri aequali intervallo consistens; quae singulari numero totum orbem significat, plurali vero singulas partes. Cuius nomina diversa dat ratio; nam terra dicta a superiori parte, qua teritur; humus ab inferiori vel humida terra, ut sub mari; tellus autem, quia fructus eius tollimus; haec et Ops dicta, eo quod opem fert frugibus; eadem et arva, ab arando et colendo vocata. [2] Proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur, sicut Scriptura ait (Genes. 1,10): 'Quod vocaverit Deus terram aridam.' Naturalis enim proprietas siccitas est terris; nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cuius motum alii dicunt ventum esse in concavis eius, qui motus eam movet. Sallustius (Hist. 2, fr. 28): 'Venti per cava terrae citatu rupti aliquot montes tumulique sedere.' [3] Alii aquam dicunt genetalem in terris moveri, et eas simul concutere, sicut vas, ut dicit Lucretius (6,555). Alii SPOGGOEIDE terram volunt, cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. Terrae quoque hiatus aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concavis terrae erumpentibus ventis. II. DE ORBE. [1] Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est; unde brevis etiam rotella orbiculus appellatur. Vndique enim Oceanus circumfluens eius in circulo ambit fines. Divisus est autem trifarie: e quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Africa nuncupatur. [2] Quas tres partes orbis veteres non aequaliter diviserunt. Nam Asia a meridie per orientem usque ad septentrionem pervenit; Europa vero a septentrione usque ad occidentem; atque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. [3] Vnde evidenter orbem dimidium duae tenent, Europa et Africa, alium vero dimidium sola Asia; sed ideo istae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. Quapropter si in duas partes orientis et occidentis orbem dividas, Asia erit in una, in altera vero Europa et Africa.