# Etymologiarum sive Originum Libri XX 14.1.16-20

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, 14.1.16 to 14.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/14.1.16

Cyrnea taxos. Dividitur autem a Sardinia viginti milium freto, cincta Ligustici aequoris sinu ad prospectum Italiae. Est autem multis promuntoriis angulosa, gignens laetissima pabula et lapidem quem catochiten Graeci vocant. [43] Ebosus insula Hispaniae dicta quod a Zanio non procul sit, quasi abozus; nam septuaginta stadiis ab ea distat. Cuius terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, quae feta est anguibus. [44] Baleares insulae Hispaniae duae sunt: Aphrosiades et Gymnaside, maior et minor; unde et eas vulgus Maioricam et Minoricam nuncupant. In his primum insulis inventa est funda qua lapides emittuntur, unde et Baleares dictae; BALLEIN enim Graece mittere dicitur; unde et ballista, quasi missa, et fundibalum. Vergilius (Georg. 1,309): Balearis verbera fundae. VII. DE PROMVNTORIIS. [1] Commune est insulis ut promineant. Inde et loca earum promuntoria dicitur. Sic Sallustius de Sardinia (Hist. 2, fr. 2): 'In Orientem quam in Occidentem latior prominet.' [2] Sigeum promuntorium Asiae, ubi Hellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigeum propter Herculis taciturnitatem, quia prohibitus hospitio a Laumedonte Troianorum rege, simulavit abscessum, et inde contra Troiam cum silentio venit, quod dicitur SIGE. [3] Maleum promuntorium Graeciae, quod intrat mare, et per milia quinquaginta protenditur; ubi unda ita saeva est ut persequi navigantes videatur. Hoc autem promuntorium a Maleo rege Argivorum nomen accepit. [4] Pelorum promuntorium Siciliae respiciens Aquilonem, secundum Sallustium (Hist. 4,39) dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto. [5] Pachynum promuntorium Siciliae Austrum spectans, ab aeris crassitudine dictum, nam PACHUS est pinguis et crassus: Austro enim perflatur. [6] Lilybaeum promuntorium Siciliae, solis occasum intendens, vocatum ab eiusdem nominis civitate, quae ibi est sita. [7] Borion promuntorium Numidiae, vocatum ita quod Aquilonem intendat. Hoc Hipponem Regium postea dictum, pro eo quod sit aequore interruptum. Calpis Hispaniae promuntorium. VIII. DE MONTIBVS CETERISQVE TERRAE VOCABVLIS. [1] Montessunt tumores terrarum altissimi, dicti quod sint eminentes. Quidam autem propriis ex causis vocati sunt, ex quibus notandi sunt qui opinione maximi celebrantur. [2] Mons Caucasus ab India usque ad Taurum porrectus, pro gentium ac linguarum varietate quoquo versum vadit, diversis nominibus nuncupatur. Vbi autem ad orientem in excelsiorem consurgit sublimitatem, pro nivium candore Caucasus nuncupatur. Nam orientali lingua 'caucasum' significat candidum, id est nivibus densissimis candicantem. Vnde et eum Scythae, qui eidem monti iunguntur, Croacasim vocaverunt. 'Casim' enim apud eos candor sive nix dicitur. [3] Mons Taurus a plerisque idem vocatur et Caucasus. [4] Libanus mons Phoenicum altissimus, cuius meminerunt prophetae; dictus a ture, quia ibi colligitur. Cuius ea pars, quae est super eum ad orientalem plagam respiciens, Antilibanus appellatur, id est contra Libanum. [5] Ararat mons Armeniae, in quo arcam historici post diluvium sedisse testantur. Vnde et usque hodie ibidem lignorum eius videntur vestigia. [6] Acroceraunii montes propter altitudinem et fulminum iactus vocati sunt; Graece enim fulmen KERAUNOS dicitur. Sunt autem inter Armeniam et Iberiam, incipientes a portis Caspiis usque ad fontem Tigridis fluvii. [7] Hyperborei montes Scythiae, dicti quod supra, id est ultra, eos flat Boreas. [8] Riphaei montes in capite Germaniae sunt, a perpetuo ventorum flatu nominati; nam RIFE Graece impetus et ORME dicitur, APO TOU RIPTEIN. [9]Olympus mons Macedoniae nimium praecelsus, ita ut sub illo nubes esse dicantur. De quo Vergilius (Lucan. 2,271):

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
