# Etymologiarum sive Originum Libri XX 14.1.30-35

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, 14.1.30 to 14.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/14.1.30

et dicendo aerias verbum expressit a verbo. Nam Gallorum lingua 'alpes' montes alti vocantur. Haec sunt enim quae Italiae murorum exhibent vicem. [19] Colles sunt praeminentiora iuga montium, quasi colla. [20] Iuga autem montium ex eo appellata sunt quod propinquitate sui iungantur. [21] Tumulus est mons brevis, quasi tumens tellus. Item tumulus terra congesta, ubi nulla memoria est. [22] Valles sunt humilia loca, quasi vulsa. Hinc et convalles depressa loca terrarum inter montes. [23] Campus est terrarum planities. Dictus autem campus quod brevis sit pedibus, nec erectus, ut montes, sed patens et spatio suo porrectus et iacens; unde et Graece PEDION dicitur. Sumpsit autem nomen ex Graeca etymologia; CHAMAI enim Graeci breve dicunt. [24] Solum est omne quod sustinet, a soliditate dictum scilicet. Vnde et de mari Vergilius ait (Aen. 5,199): Subtrahiturque solum. [25] Saltus sunt vasta et silvestria loca, ubi arbores exiliunt in altum. [26] Fauces sunt aditus angustorum locorum inter arduos montes, loca angusta et brevia, dicta a faucium similitudine, quasi foces. [27] Confrages loca in qua undique venti currunt ac sese frangunt. Vt Naevius ait (trag. 58): In montes ubi venti frangebant locum. [28] Scabra sunt loca situ aspera. Vnde et scabies dicitur, a corporis asperitate. [29] Lustra obscura latibula ferarum et luporum cubilia sunt. Vnde et lupanaria lustra dicuntur, per contrarium videlicet, quia parum inlustrantur. [30] Lucus est locus densis arboribus septus, solo lucem detrahens. Potest et a conlucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter religionem gentilium cultumque fiebant. [31] Deserta vocata quia non seruntur et ideo quasi deseruntur; ut sunt loca silvarum et montium, contraria uberrimarum terrarum, quae sunt uberrimae glebae. [32] Devia sunt loca secreta et abdita, quasi extra viam. Ipsa sunt et invia. Inde et aviaria secreta loca et a via remota, aut tantum adibilia avibus. Vnde est illud (Virg. Georg. 2,430): Inculta rubent aviaria bacis.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
