# Etymologiarum sive Originum Libri XX 14.1.36-40

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, 14.1.36 to 14.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/14.1.36

[33] Amoena loca Varro dicta ait eo quod solum amorem praestant et ad se amanda adliciant. Verrius Flaccus, quod sine munere sint nec quicquam his officia, quasi amunia, hoc est sine fructu, unde nullus fructus exsolvitur. Inde etiam nihil praestantes inmunes vocantur. [34] Aprica loca quae sole gaudent, quasi ANEUFRIKES, id est sine frigore; sive quod sint aperto caelo. [35] Opaca vero loca, quasi operto caelo, aprico contraria. [36] Lubricum dici locum ab eo quod ibi quis labitur; et lubricum dicitur non quod labitur, sed in quo labitur. [37] Aestiva sunt loca umbrosa, quibus per aestatem vitant pecora solis ardorem. Statius (Theb. 1,363): Et umbrosi patuere aestiva Lycaei. [38] Navalia sunt loca ubi naves fabricantur. Hoc et textrinum vocatur. [39] Statio est ubi ad tempus stant naves; portus, ubi hiemant; inportunum autem, in quo nullum refugium, quasi nullus portus. [40] Portus autem locus est ab accessu ventorum remotus, ubi hiberna opponere solent: et portus dictus a deportandis commerciis. Hunc veteres a baiolandis mercibus baias vocabant, illa declinatione a baia baias, ut a familia familias. [41] Litus est terra aquae et mari vicina: et dictum litus quia fluctu eliditur, vel quod aqua adluitur. Cicero in Topicis (32): 'Litus est qua fluctus eludit.' [42] Circumluvium locus quem aqua circumluit; adluvium consumptio riparum ex aquis. Margo est pars cuiuslibet loci, utputa maris; unde et nomen accepit. Maritima quasi maris intima. [43] Ostia ab ingressu et exitu fluminis dicta in mari. Continens perpetua terra nec ullo mari discreta, quem Graeci EPEIRON vocant. IX. DE INFERIORIBVS. [1] Specus est fossa sub terra qua prospici potest; SPELAIA Graece, speluncae Latine. [2] Spiracula appellata omnia loca pestiferi spiritus, quae Graeci CHARONEIA appellant vel 'ACHERONTEIA. Etiam Varro spiraculum dicit huiuscemodi locum; et spiracula ex eo dicuntur loca qua terra spiritum edit. [3] Hiatus praeruptio terrae profunda, quasi itus. Proprie autem hiatus est hominis oris apertio, translata a feris quarum aviditas oris adapertione monstratur. [4] Profundum proprie quasi cuius porro sit fundus. Abusive autem profundum vel sursum vel deorsum dicitur, ut (Virg. Aen. 1,58): Maria ac terras caelumque profundum.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
