# Etymologiarum sive Originum Libri XX 14.1.5-7

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, 14.1.5 to 14.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/14.1.5

Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. [34] Albania a colore populi nuncupata, eo quod alba crine nascantur. Haec ab oriente sub mare Caspium surgens, per ora Oceani septentrionalis usque ad Maeotides paludes per deserta et inculta extenditur. Huic terrae canes ingentes sunt, tantaeque feritatis ut tauros premant, leones perimant. [35] Armenia nuncupata ab Armeno Iasonis Thessali comite, qui amisso rege Iasone collecta multitudine eius, quae passim vagabatur, Armeniam cepit, et ex suo nomine nuncupavit. Sita est autem inter Taurum et Caucasum a Cappadocia usque ad Caspium mare protensa, habens a septentrione Ceraunios montes, ex cuius collibus Tigris fluvius nascitur, et in cuius montibus arca post diluvium sedisse perhibetur. Duplex est autem Armenia, superior et inferior, sicut duae Pannoniae. [36] Hiberia regio Asiae est, prope Pontum Armeniae iuncta. In hac herbae tincturae utiles nascuntur. Cappadociam urbs propria nominavit. [37] Haec in capite Syriae sita ab oriente Armeniam tangit, ab occasu Asiam minorem, ab aquilone mare Cimmericum et Themiscyrios campos, quos habuere Amazones; a meridie vero Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicium sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. Terra eius ante alias nutrix equorum. Halys amnis per eam fluit, qui quondam Lydiae regna disiunxit a Persis. [38] Asia minor ab oriente Cappadocia cingitur, ab aliis partibus undique mare circumdatur; nam a septentrione pontum Euxinum habet, ab occasu Propontidem, a meridie Aegyptium mare. Habet provincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphyliam, Isauriam, Lyciam atque Ciliciam. [39] Prima Asiae minoris Bithynia in Ponti exordio ad partem solis orientis adversa Thraciae iacet, multis antea nominibus appellata. Nam prius Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia nuncupata. Ipsa est et maior Phrygia. Nicomedia urbs in ea est, ubi Hannibal fugiens veneni haustu animam exspiravit. [40] Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a quibus extitit occupata. Nam Galli in auxilium a rege Bithyniae evocati, regnum cum eo parta victoria diviserunt, sicque deinde Graecis admixti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae dicuntur; et eorum regio Galatia nuncupatur. [41] Phrygia dicta a Phrygia Europis filia. Haec et Dardania a Dardano Iovis filio dicta. De quo Homerus ait (cf. Il. 20,215): Quem primum genuit caelesti Iuppiter arce.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
