Latin
Book 15, lines 15.1.23-15.1.27
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 15.1.23-27
Not analysed yet
V. DE REPOSITORIIS. [1] Sacrarium proprie est locus templi in quo sacra reponuntur; sicut donarium est in quo conlocantur oblata; sicut lectisternia dicuntur ubi homines sedere consueverunt. Ab inferendis igitur et deportandis sacris sacrarium nuncupatur. [2] Donaria vero, eo quod ibi dona reponantur quae in templis offerre consueverunt. [3] Aerarium vocatum quia prius aes signatum ibi recondebatur. Hoc enim olim in usu erat auro argentoque nondum signato: ex quorum metallis quamvis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde pecunia [nomen] initium sumpsit. [4] Armarium locus est ubi quarumcumque artium instrumenta ponuntur. Armamentarium vero, ubi tantum tela armorum. Vnde Iuvenalis (13,83):
Quidquid habet telorum armamentaria caeli.
Dicta autem utraque ab armis, id est brachiis, quibus exercentur. [5] Bibliotheca est locus ubi reponuntur libri; BIBLOS enim Graece liber, THEKE repostorium dicitur. [6] Promtuarium dictum eo quod inde necessaria victui promuntur, hoc est proferuntur. [7] Cellarium, quod in eo colligantur ministeria mensarum, vel quae necessaria victui supersunt. Inter promtuarium autem et cellarium hoc interest quod cellarium est paucorum dierum, promtuarium vero temporis longi est. [8] Apotheca autem vel horrea a Graeco, verbum e verbo repostoria vel reconditoria dici possunt, eo quod in his homines elaboratas fruges reponunt. Vnde et enthecam Graeco nomine repositam rei copiosam substantiam appellamus.
VI. DE OPERARIIS. [1] Ergasterium locus est ubi opus aliquod fit. Graeco enim sermone ERGA opera, STERION statio; id est operarii statio. [2] Ergastula quoque et ipsa a Graeco vocabulo nuncupantur, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum; ut solent gladiatores et exules, qui marmora secant et tamen vinculorum custodiis alligati sunt. [3] Gynaeceum Graece dictum eo quod ibi conventus feminarum ad opus lanificii exercendum conveniat. Mulier enim Graece GUNE nuncupatur. [4] Pistrinum quasi pilistrinum, quia pilo antea tundebant granum. Vnde et apud veteres non molitores sed pistores dicti, quasi pinsores, a pinsendis granis frumenti; molae enim usus nondum erat, sed granum pilo pinsebant. Vnde et Vergilius (Georg. 1,267):
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.