# Etymologiarum sive Originum Libri XX 15.1.40-42

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 15, lines 15.1.40-15.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/15.1.40

IX. DE MVNITIONIBVS. [1] Munitum vel munimentum dictum quia manu est factum. Cohors vocata vel quod coartet cuncta quae interius sunt, id est concludat, vel quod coerceat obiectu suo extraneos et adire prohibeat. [2] Vallum est quod mole terrae erigitur, ut custodia praetendatur. Dictum autem vallum a vallis; nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur. Et valli dicti quod figantur et vellantur. Intervalla sunt spatia inter capita vallorum, id est stipitum quibus vallum fit; unde et cetera quoque spatia dicunt, ab stipitibus scilicet. [3] Agger est cuiuslibet rei acervatio, unde fossae aut valles possint repleri. Agger proprie dicitur terra aggesta quae vallo facto propius ponitur; sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus. [4] Maceriae sunt parietes longi quibus vineae aliquae clauduntur; longum enim Graeci MAKRON dicunt. [5] Formatum, sive formacium, in Africa et Hispania parietes e terra appellant, quoniam in forma circumdatis duabus utrimque tabulis inferciuntur verius quam instruuntur. Aevis durant incorrupti ventis, ignibus omnique caemento fortiores. [6] Sepes munimenta satorum sunt; unde et appellatae. Caulas munimenta ovium vel sepimenta ovilium. Est autem Graecum nomen C [littera] detracta; nam Graeci AULAS vocant animalium receptacula.
X. DE TENTORIIS. [1] Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores tempestatesque imbrium frigorisque iniurias vitant. Dicta autem tabernacula quod cortinae distentae funibus tabulis interstantibus adpenderentur, quae tentoria sustinerent. [2] Tentorium vocatum eo quod tendatur funibus atque palis; unde et hodie praetendere dicuntur. [3] Papiliones vocantur a similitudine parvuli animalis volantis, quae maxime abundant florentibus malvis. Haec sunt aviculae quae lumine accenso conveniunt, et circa volitantes ab igne proxime interire coguntur.
XI. DE SEPVLCHRIS. [1] Sepulchrum a sepulto dictum. Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur. Postea vetitum est legibus, ne foetore ipso corpora viventium contacta inficerentur. Monumentum ideo nuncupatur eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim non videris monumentum, illud est quod scriptum est (Psalm. 31,12): 'Excidi tamquam mortuus a corde.' Cum autem videris, monet mentem et ad memoriam te reducit ut mortuum recorderis. Monumenta itaque et memoriae pro mentis admonitione dictae. [2] Tumulus dictus quasi tumens tellus. Sarcophagus Graecum est nomen, eo quod ibi corpora absumantur; SARKS enim Graece caro, FAGEIN comedere dicitur. [3] Mausolea sunt sepulchra seu monumenta regum, a Mausol[e]o rege Aegyptiorum dicta. Nam eo defuncto uxor eius mirae magnitudinis et pulchritudinis extruxit sepulchrum in tantum ut usque hodie omnia monumenta pretiosa ex nomine eius Mausolea nuncupentur. [4] Pyramides genus sepulchrorum quadratum et fastigiatum ultra omnem excelsitatem quae fieri manu possit, unde et mensuram umbrarum egressae nullam habere umbram dicuntur. Tali autem aedificio surgunt ut a lato incipiant et in angusto finiantur sicut ignis; PUR enim dicitur ignis. Hos Aegyptus habet. Apud maiores enim potentes aut sub montibus aut in montibus sepeliebantur. Inde tractum est ut super cadavera aut pyramides fierent, aut ingentes columnae conlocarentur.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
