Latin
Book 15, lines 15.1.9-15.1.10
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 15.1.9-10
Not analysed yet
Tunc pater Evandrus Romanae conditor arcis.
[56] Ancus Marcius ex filia Numae Pompilii natus: hic urbem in exitu Tiberis condidit quae et peregrinas merces exciperet et hostem moraretur, quam ab ipso situ Ostiam appellavit. [57] Galli quidam intestina discordia et assiduis dissensionibus suorum permoti, sedes novas quaerentes Italiam profecti sunt, sedibusque propriis Tuscis expulsis, Mediolanum atque alias urbes condiderunt. Vocatum autem Mediolanum ab eo quod ibi sus medio lanea perhibetur inventa. [58] Historiis placet a Messapo Graeco Messapiae datam originem, versam postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Oenotri frater Peucetius Peucetiam nominaverat. [59] Manto Tiresiae filia post interitum Thebanorum dicitur delata in Italiam Mantuam condidisse: est autem in Venetia, quae Gallia Cisalpina dicitur: et dicta Mantua quod manes tuetur. [60] Parthenopea Parthenope quadam virgine illic sepulta Parthenope appellata; quod oppidum postea Augustus Neapolim esse maluit. [61] Ad promuntorium Leucaten, in quo Actii Apollinis templum fuit, bellum Augustus contra Antonium gessit. Quo victo, urbem in Actiaco sinu condidit, quam a victoria Nicopolim appellavit. [62] Phalantus Partheniorum dux Parthenios constituit. Taras Neptuni filius fuit, a quo Tarentum civitas et condita et appellata est. [63] Cum Cyrus maritimas urbes Graeciae occuparet, et Phocaeenses ab eo expugnati omnibus angustiis premerentur, iuraverunt ut profugerent quam longissime ab imperio Persarum, ubi ne nomen quidem eorum audirent; atque ita in ultimos Galliae sinus navibus profecti, armisque se adversus Gallicam feritatem tuentes, Massiliam condiderunt et ex nomine ducis nuncupaverunt. Hos Varro trilingues esse ait, quod et Graece loquantur et Latine et Gallice. [64] Narbonam et Arelatum et Pictavis coloni proprii condiderunt. Burdigalim appellatam ferunt quod Burgos Gallos primum colonos habuerit, quibus antea cultoribus adimpleta est. [65] Terraconam in Hispania Scipiones construxerunt; ideo caput est Terraconensis provinciae. [66] [Caesaraugusta Terraconensis Hispaniae oppidum a Caesare Augusto et situm et nominatum, loci amoenitate et deliciis praestantius civitatibus Hispaniae cunctis atque inlustrius, florens sanctorum martyrum sepulturis.] [67] Afri sub Hannibale maritima Hispaniae occupantes, Carthaginem Spartariam construxerunt, quae mox a Romanis capta et colonia facta, nomen etiam provinciae dedit. Nunc autem a Gothis subversa atque in desolationem redacta est. [68] Saguntum Graeci ex insula Zacyntho profecti in Hispania condiderunt; quam Afri postea bello inpetitam deleverunt. [69] Emeritam Caesar Augustus aedificavit, postquam Lusitaniam et quasdam Oceani insulas cepit, dans ei nomen ab eo quod ibi milites veteranos constituisset. Nam emeriti dicuntur veterani solutique militiae. [70] Olisipona ab Vlixe est condita et nuncupata; quo loco, sicut historiographi dicunt, caelum a terra et maria distinguuntur a terris. [71] Hispalim Caesar Iulius condidit, quam ex suo et Romae urbis vocabulo Iuliam Romulam nuncupavit. Hispalis autem a situ cognominata est, eo quod in solo palustri suffixis in profundo palis locata sit, ne lubrico atque instabili fundamento cederet. [72] Gades oppidum a Poenis conditum, qui etiam et Carthaginem Spartariam condiderunt. [73] Septe oppidum a montibus septem, qui a similitudine Fratres vocati Gaditano inminent fretu. [74] Tingis civitatis et Lix Antaeus auctor est, quem Hercules fertur luctae certamine superatum interfecisse. Lix autem a Lixo flumine Mauretaniae nuncupata, ubi Antaei regia fuit, et Sala, quod inmineat Salae flumini. [75] Caesaream Mauretaniae oppidum Iuba rex Maurorum in honorem Caesaris Augusti condidit, quam ex eius nomine Caesaream appellavit; sicut Herodes aliam Caesaream in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima. [76] Icosium Caesariensis Mauretaniae oppidum, Hercule illuc transeunte, viginti a comitatu eius discindentes construxerunt. Hanc ne quis inposito a se nomine privatim gloriaretur, de condentium numero urbi Icosio nomen datum. [77] Cyrene regina fuit Libyae quae ex suo nomine civitatem Cyrenen condidit, ex qua et Libyam Cyrenensem vocavit.