Latin
Book 16, lines 16.1.14-16.1.15
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 16.1.14-15
Not analysed yet
IX. DE PVRPVREIS. [1]Inter purpureas gemmasprincipatum amethystus Indicus tenet. Amethystus purpureus estpermixto violacio colore; et quasi rosae nitor,et leniter quasdam flammulas fundens. Alterum eius genus descenditad iacinthos. Causam nominis eius afferuntquia sit quiddam in purpura illiusnonex toto igneum,sed vini colorem habens. Est autem sculpturis facilis:genera eius quinque. [2]Sapphirus caeruleus est cum purpura, habens pulveres aureos sparsos; optimus apud Medos, nusquam tamen perlucidus. [3] Iacinthus ex nominis sui flore vocatus. Hic in Aethiopia invenitur, caeruleum colorem habens. Optimus, qui nec rarus est nec densitate obtunsus, sed ex utroque temperamento lucet purpuraque refulgens; hic autem non rutilat aequaliter. Sereno enim perspicuus atque gratus est, nubilo coram oculis evanescit atque marcescit, in os missus frigidus est, in sculpturis durissimus, nec tamen invictus. Nam adamante scribitur et signatur. Iacinthizonta Indicus et iacinthum prope referens. [4] Quidam autem eorum crystalli similes capillamentis intercurrentibus obscurantur; ex quo etiam vitio illorum nomen est. [5] Amethystizontas appellatus quia eius extremus igniculus in amethysti violam exit. [6] Chelidonia ex hirundinum colore vocata; et duorum est generum, quarum una ex altera parte purpurea, et alia purpurea nigris intervenientibus maculis. [7] Cyanea Scythiae gemma caeruleo coruscans nitore, pura, interdum et punctulis intermicantibus auratis pulvisculis varians. [8] Rhoditis rosea est; et ex eo nomen accepit.
X. DE CANDIDIS. [1] Margarita prima candidarum gemmarum, quam inde margaritum aiunt vocatum quod in conchulis maris hoc genus lapidum inveniatur; inest enim in carne cochleae calculus natus, sicut in cerebro piscis lapillus: gignitur autem de caelesti rore, quem certo anni tempore cocleae hauriunt. Ex quibus margaritis quidam uniones vocantur, aptum nomen habentes, quod tantum unus, numquam duo vel plures simul reperiantur. Meliores autem candidae margaritae quam quae flavescunt. Illas enim aut iuventus aut matutini roris conceptio reddit candidas; has senectus vel vespertinus aer gignit obscuras. [2] Paederos secunda post margaritum candidarum gemmarum. De qua quaeritur in quo colore numerari debeat totiens iactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praerogativa vocabulo facta sit. [3] Asterites candida est, inclusam lucem continens veluti stellam intus ambulantem, redditque solis candicantes radios; unde et nomen invenit. [4] Galactitis lacteus est, qui adtritus reddit sucum album ad lactis saporem, feminis nutrientibus inligata fecundat ubera; infantium quoque collo suspensa salivam facere fertur, in ore autem liquescere et memoriam adimere. Mittunt eam Nilus et Achelous amnes. Sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocant. [5] Chalazias grandinis et candorum praefert et figuram, duritia quoque invicta, ut adamas; etiam in ignes posita manere suum frigus. [6] Solis gemma candida est, traxitque nomen quod ad speciem solis in orbem fulgentis spargit radios. [7] Selenites translucet candido melleoque fulgore, imaginem continens lunae; quam iuxta cursum astri ipsius perhibent in dies singulos minui atque augeri. Nascitur in Persida. [8] Cinaedia invenitur in cerebro piscis eiusdem nominis, candida et oblonga. Praesagare his ferunt maris signa tranquillitatis vel tempestatis. [9] Beli oculus albicans pupillam cingit nigram e medio aureo fulgore lucentem, et propter speciem Assyriorum regi Belo dicatam; unde et appellata. [10] Epimelas dicitur quum in candida gemma superne nigricat color; unde et nomen habet. [11] Exebenus speciosa et candida, qua aurifices aurum poliunt.